Jump to content

Historia Francorum expugnantium Iherusalem

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Historia Francorum expugnantium Iherusalem est narratio rerum a peregrinis prima expeditionis sacrae gestis ab anno 1095 usque ad 1099. Fide Gaspardi Barthii auctor "Bartolfus quidam peregrinus de Nangeio, Germanus" esse dicitur, sed de eo nihil scitur. Auctor huius narrationis pro certo inter Cruce signatos ad Hierosolymam pervenit; multa ex Historia Hierosolymitana Fulcherii Carnotensis sumpsit, multa autem ex observationibus suis addidit. Hi duo, soli omnium qui de prima expeditione scripserint, Constantinopolim describunt,[1] verbis partim consonantibus.

  1. "The so-called 'Bartolf of Nangis'": Dana Carleton Munro, "A Crusader" in Speculum vol. 7 (1932) pp. 321-335: vide p. 332 n. 1 et p. 333 n. 1

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones
  • Recueil des historiens des croisades: Historiens occidentaux vol. 3 (Paris, 1866) pp. 487-543 (Latine) Textus
Eruditio
  • Hiram Kümper, "Bartolf of Nangis" in Graeme Dunphy, ed., Encyclopedia of the Medieval Chronicle (Lugduni Batavorum: Brill, 2010) p. 145 Textus venalis
  • J. G. Rowe, "Paschal II, Bohemund of Antioch and the Byzantine Empire" in Bulletin of the John Rylands Library vol. 45 (1966) pp. 165–202