Roman numeral 10000 CC DD.svg

Historia Americae Septentrionalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Photographema Americae Septentrionalis ex satellite compositum, in proiectura orthographica visum.

Historia Americae Septentrionalis praeteritos progressus hominum comprehendit qui continentem Americam Septentrionalem incoluerunt. Continens factus est habitatio hominum post continentes Africam, Asiam, et Europam, cum homines migraverunt ad orientem trans Mare Beringianum abhinc annorum a 40 000 ad 17 000.[1] Hi migrantes in multis locis per continentem constituerunt, ab Inuit regionis septentrionalissimae ad Mayas et Aztecos meridianissimos. Hae communitates remotae suas modos vivendi et culturas unicas evolverunt, eorumque coniunctiones inter se restrictiores erant commercio lato et pugnis civilizationum praeter Oceanum Atlanticum in Europa et Asia.

Aetate Explorationis in Europa incipiente, Europaei in Americas advenire et desideria colonica in America Septentrionali et Australi confirmare coeperunt. Christophorus Columbus Mundum Novum pro Europaeis invenisse putabatur, quod autem Normanni exploravisse paene quingenti annos ante nunc sciuntur, et undae Europaeorum mox advenientes indigenas obruerunt. America Septentrionalis pro scaena vetustissimarum aemulationum Europaearum fuit. Continens divisus est a tribus prominentibus potestatibus Europaeis: Magna Britannia, Francia, et Hispania. Gratia coloniarum deductarum ab his civitatibus effectarum in culturas Americae Septentrionalis etiam nunc videri possunt. Historia postcolumbiana ut inventio est notio controversa, quia America Septentrionalis et Australis iam ab indigenis Indis Americanis penitus completae sunt, nunc distinctis suorum iurum civilizatioibus putatis.

Pugna de opibus naturalibus in America Septentrionali in bellis inter has potestates pugnatis insecuta est, sed gradatim novae coloniae Europaeae cupiditatem libertatis confirmaverunt. Reolutiones, sicut Res Novae Americanae et Bellum Libertatis Mexicanum, civitates noas et liberas creavit quae American Septentrionalem dominari coeperunt. Confoederatio Canadiana, anno 1867 rite condita, hodiernam Americae Septentrionalis scaenam civilem peperit.

A saeculis undevicensimo ad vicensimum unum, civitates Americae Septentrionalis coniunctiones gradatim profundiores inter se evolverunt. Quamquam nonnullae pugnae factae sunt, continens plerumque pace et cooperatione inter civitates uti solet, cum commercio aperto inter se. Inter progressus hodiernos sunt foedera commercii liberi icta, immigratio lata ex Mexico et America Australi, et sollicitudo medicamentorum contra leges in his regionibus.

Initium Americae Septentrionalis[recensere | fontem recensere]

Tabula geographica Americae Septentrionalis (1621).
Imperium Americae Septentrionalis populorum non nativorum, a 1750 ad 2008.

Singula migrationis Palaeo-Indorum ad et per Americas, temporibus et itineribus exactis non exclusis, sunt res investigandi et disputandi. Ratio traditionalis multa decennia fuit quod illi migrantes in pontem terrestrem Beringianum inter Sibiriam orientalem et Alascam hodiernam abhinc annorum 40 000 ad 17 000 fere moverunt, cum aequora maris multo inferioria essent propter glaciationem quaternariam.[3][4] Illi putantur secutos esse greges megafaunae pleistocaenae nunc exstinctae secundum andrones glacie liberos qui inter glaciaria Laurentidum et Cordilleranum patebant.[5] Aliud iter propositum est ambulatio vel navibus navigatio secundum litus Pacificum ad Americam Australem.[6]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Atlas of the Human Journey-The Genographic Project (National Geographic Society, 1996–2008).
  2. Burenhult 2000.
  3. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named national
  4. Fitzhugh, Drs. William; Goddard, Ives; Ousley, Steve; Owsley, Doug; Stanford., Dennis. "Paleoamerican". Smithsonian Institution Anthropology Outreach Office .
  5. "The peopling of the Americas: Genetic ancestry influences health". Scientific American .
  6. "Alternate Migration Corridors for Early Man in North America". American Antiquity, Vol. 44, No. 1 (Jan., 1979), 2 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bennett, Norma V. 1997. Pioneer Legacy. ISBN 0968302602.
  • Burenhult, Göran. 2000. Die ersten Menschen. Weltbild Verlag. ISBN 38289074
  • Canny, Nicholas, et Philip Morgan, eds. 2013. The Oxford Handbook of the Atlantic World, 1450-1850. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0199672424.15.
  • Churchill, Ward. 1997. A Little Matter of Genocide. Franciscopolis: City Lights Books. ISBN 0872863239.
  • Depkat, Volker. 2007. Geschichte Nordamerikas: Eine Einführung. Geschichte der Kontinente, 2. Stuttgartiae. ISBN 9783412074043.
  • Finzsch, Norbert. 2005. Konsolidierung und Dissens: Nordamerika von 1800 bis 1865. Geschichte Nordamerikas in atlantischer Perspektive von den Anfängen bis zur Gegenwart, 3. Berolini: Lit-Verlag. ISBN 3825844412.
  • Jackson, Curtis Emanuel, et Marcia J. Galli. 1977. A history of the Bureau of Indian Affairs and its activities among Indians. Franciscopoli: R & E Research Associates. ISBN 0882474405.
  • Kane, Katie. 1999. Nits Make Lice: Drogheda, Sand Creek, and the Poetics of Colonial Extermination. Cultural Critique 42:81–103. doi:10.2307/1354592.
  • Meinig, D. W. 19862006. The Shaping of America: A Geographical Perspective on 500 Years of History. 4 vol. Portu Novo.
  • Sautter, Udo. 1971. Geschichte Kanadas: Das Werden einer Nation. Stuttgartiae: Alfred Kröner.
  • Sautter, Udo. 2007. Geschichte Kanadas. Ed. 2a. Monaci: C. H. Beck Wissen. ISBN 9783406447372.
  • Trafzer, Clifford E. 2000. As long as the grass shall grow and rivers flow: a history of Native Americans. Fort Worth: Harcourt College Publishers. ISBN 0155038575.
  • Wellenreuther, Hermann. 2000. Niedergang und Aufstieg: Die Geschichte Nordamerikas in atlantischer Perspektive vom Beginn der Besiedelung bis zum Ausgang des 17. Jahrhunderts. Geschichte Nordamerikas von den Anfängen bis zur Gegenwart, Berolini: Lit-Verlag. ISBN 3825844471.
  • Wellenreuther, Hermann. 2001. Ausbildung und Neubildung: Die Geschichte Nordamerikas in atlantischer Perspektive vom Ausgang des 17. Jahrhunderts bis zum Ausbruch der Amerikanischen Revolution. Geschichte Nordamerikas von den Anfängen bis zur Gegenwart, 2. Brolini: Lit-Verlag. ISBN 3825844463.
  • Wellenreuther, Hermann. 2006. Von Chaos und Krieg zu Ordnung und Frieden: Der Amerikanischen Revolution erster TeilGeschichte Nordamerikas in atlantischer Perspektive von den Anfängen bis zur Gegenwart, 3. Berolini: Lit-Verlag. ISBN 3825844439.