Hippolytus velatus (Euripides)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hippolytus calyptomenus (Ἱππόλυτος καλυπτόμενος, hoc est "velatus"[1]) est tragoedia quam Euripides anno incerto docuit, hodie deperdita. 'Velatus' Hippolytus dicitur ut a posteriore tragoedia eiusdem Euripidis Hippolyto Stephanephoro ('coronifero') distinguatur.

Cur fabula displicuerit[recensere | fontem recensere]

Hic Hippolytus enim Athenienses pravorum morum descriptione offendit et Euripides alteram fabulam de eodem argumento docuit quae palmam anno 428 a.C.n. rettulit. Quia Phaedra Senecana a tragoedia Euripidea quam hodie legimus multum differt, non absurdum videtur putare Hippolytum velatum imitari scriptorem Latinum, quod aliqua ex parte fragmenta servata confirmant[2]. Nam Phaedra ipsa Hippolytum corrumpere conabatur et titulus 'Hippolytus velatus' ex eo ortus esse creditur quod verba eius audiens Hippolytus vultum suum velabat. In Ranis Aristophanes cum heroides Euripideas recenseret Phaedram πόρνην (scortum) appellabat[3], sine dubio ad Hippolytum velatum spectans. Reginae suae, Thesei uxoris, ita agentis Athenienses pudebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fortasse rectius "sese velans", sed "velatus" tralaticius est.
  2. Ulrich von Wilamowitz -Moellendorff, Analecta Euripidea, 1875ː 209 sqq.
  3. Versus 1043, qui in ore poetae tragici Aeschyli positus est. Cf Thesmophoriazusae 497 et 550.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Euripides: Fragments edd. Christopher Collard, Martin Cropp (Cantabrigiae [Mass.]: Harvard University Press, 2008) vol. 1 pp. 466-489 (Loeb Classical Library) (Graece, Anglice)
  • Tragicorum Graecorum fragmenta. 2a ed., vol. 5: Euripides ed. E. C. Kopff. Goettingae 2004.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]