Jump to content

Hipparinus (tyrannus)

E Vicipaedia

Hipparinus (Graece Ἱππαρῖνος, mortuus 351 a.C.n.), filius tyranni Dionysii I et Arostomachae, Dionis sororis, fuit per paucos menses inter 353 et 351 a.C.n. Syracusanorum tyrannus tempore quo imperatores ad arbitrium mercennariorum et populi frequenter caedebantur atque successorem accipiebant.

Hipparinum Dionysio pepererat Aristomache, Dionis soror et Hipparini filia. Ei frater fuit Nysaeus qui ei breviter successit. Duae sorores quoque ei fuerunt, Arete quae Dioni avunculo nupsit, et Sophrosune quae semifratri Dionysio Minori nuptum data est[1]. Nam Dionysius II maximus natu Dionysii filiorum ex altera uxore Doride natus erat atque Hipparino semifrater tantum erat. Cum Dionysius I iam vitae fini adpropinquaret Dio causam sororis filiorum apud eum suscipere voluit sed tempus (ob medicorum fraudem si Cornelio Nepoti et Plutarcho credimus) ei defuit. Quocirca Dionysius Minor patri successit et paulo post Dio in exsilium missus est. Anno 357 cum parvo exercitu rediit atque Dionysium expulit. Ipse tamen iam anno 354 a.C.n. insidiis comitis Atheniensis Callippi nomine succubuit.

Tyrannis igitur iam penes Callipum erat qui exercitum Catanam duxit et urbem obsedit. Occasionem arripiens atque multitudinem ad sese convertens Hipparinus Leontinis proficiscens Syracusas occupavit atque moenibus Callipum exclusit qui paulisper cum militibus erravit antequam deficiente ad stipendia militum pecunia a suis legatis occideretur. Ipse Hipparinus verisimiliter necatus est: certe anno 351 a.C.n. frater minor Nysaeus ei successit. Plato (siquidem verus auctor est) in epistula octava eius auxilium et sanctos mores laudabat atque suadebat ut unus e tribus regibus Syracusis fieret[2]. Liberatorem urbis potius quam tyrannum maluisse eum esse aestimabat.

  1. Cornelius Nepos X.1.1: ...ex qua duos filios, Hipparinum et Nisaeum, procreavit totidemque filias, nomine Sophrosynen et Areten; quarum priorem Dionysio filio, eidem, cui regnum reliquit, nuptum dedit, alteram, Areten, Dioni.
  2. 356a: δεύτερον δὲ δὴ ποιεῖσθε βασιλέα τὸν τῷ μὲν ἐμῷ πατρὶ ταὐτὸν κεκτημένον ὄνομα, ὑὸν δὲ Διονυσίου, χάριν τῆς τε δὴ νῦν βοηθείας καὶ ὁσίου τρόπου: ὃς γενόμενος τυράννου πατρὸς ἑκὼν τὴν πόλιν ἐλευθεροῖ, τιμὴν αὑτῷ καὶ γένει ἀείζωον ἀντὶ τυραννίδος ἐφημέρου καὶ ἀδίκου κτώμενος

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]