Hinuti


Locus: 53°25′0″N 7°12′0″E
Numerus incolarum: 7 196
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Südbrookmerland, Emda, Cornu Curvatum, Wirdum

Hinuti[1] (Theodisce et Sagterlandice Hinte; Saxonice Hint) est commune circuli Auriaci in Frisia Orientali Saxonia Inferiore situm.
Historia
[recensere | fontem recensere]Hinuti et eius vici ad Frisiae Orientalis ducatum pertinuerunt, tum annis 1744 ad 1806 ad Borussiam, deinde ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Hinutorum regio Regno Hannoverano tradita est, quae post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Hinuti et eius vici pars novi Circuli Emdae facti sunt, ab anno 1932 ad novum circulum Nordensem pertinuerunt. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Anno 1972 vici supra dicti in commune Hinutos coniuncti sunt et anno 1977 Hinuti, circulo Nordensi dissoluto, ad circulum Auriacum transierunt.
Communis partes
[recensere | fontem recensere]Hinuti dividuntur in pagos[2] (Theodisce Ortschaften) qui vicissim in vicos aut partes (Theodisce Ortsteilen) et loca habitata (Theodisce Wohnplätze) dividuntur. Haec divisio inferiore in tabula monstratur:
| Pagus (Latine) | Pagus (Theodisce) | Incolae | Vici et loca habitata |
|---|---|---|---|
| Hinuti[1] | Hinte | 2830 | Hascampus[3] (Theodisce Haskamp), Kringwehrum (Theodisce Kringwehrum), Vliehusa[4] (Theodisce Vliehaus), Wichhusa[4] (Theodisce Wichhusen) |
| Loppersum | Loppersum | 1400 | Abbyngearve[5] (Theodisce Abbingwehr), Voluptas Baueri[6] (Theodisce Bauerslust), Eisinghusa[4] (Theodisce Eisinghusen), Sanda Minor[7][8] (Theodisce Klein-Sande), Domus Graminea Loppersumensis[9] (Theodisce Loppersumer Grashaus), Domus Prati Loppersumensis[10] (Theodisce Loppersumer Meedehaus), Meerbuda[11] (Theodisce Meerbuden), Meinershofa[12] (Theodisce Meinershof), Wilhelmshofa[12] (Theodisce Wilhelmshof) |
| Suurhusa[4] | Suurhusen | 1175 | Haneburgum[13] (Theodisce Haneborg), Onderburgum[13] (Theodisce Onderbörg), Stikelburgum[13] (Theodisce Stikelborg), Hammricum Suurhusanum[14][15] (Theodisce Suurhuser Hammrich), Tutelburgum[13] (Theodisce Tütelborg) |
| Midlum Maius[8] | Groß Midlum | 760 | Horstium[16] (Theodisce Horst), Leuchtenburgum[13] (Theodisce Leuchtenburg), Pratum Midlummaiorense[17] (Theodisce Groß Midlumer Meede) |
| Osterhusa[4] | Osterhusen | 500 | — |
| Westerhusa[4] | Westerhusen | 320 | Albringswehr Maius[8] (Theodisce Groß-Albringswehr), Figlina Harswegensis[18] (Theodisce Harsweger Ziegelei), Mossenburgum[13] (Theodisce Mossenburg), Vicus Urbis[19] (Theodisce Stadtwyk), Terra Nova Westerhusana[20] (Theodisce Westerhuser Neuland) |
| Cirquerum[21] | Cirkwehrum | 200 | Kringwehrum Minus[8] (Theodisce Klein-Kringwehrum) |
| Canhusa[4] | Canhusen | 170 | Langewehr (Theodisce Langewehr) |
| Totum | — | 7355 | — |
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 Vide Historische Ortsdatenbank für Ostfriesland, ubi dicitur "(...) Das Dorf wurde im 10. Jahrhundert als „in Hinuti“ erstmals urkundlich erfasst (...)".
- ↑ Theodiscum vocabulum Ortschaft Latino "pagus-i" verti solet.
- ↑ Germanica toponyma cum suffixo -kamp seu -kampf seu -camp plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-campus-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt.
- 1 2 3 4 5 6 7 Germanica toponyma cum suffixis -h(a)us(en) plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-husa-ae", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Petrishusa, Sachsenhusa, Sangerhusa, Sunthusa, Ahusa, Bebenhusa, Buozolteshusa, Chuzenhusa, Husa, Francohusa, Gisinhusa, Harthusa, Hilpertohusa apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- ↑ Vide Heidelberg historic literature – digitized, ubi dicitur "(...) Bowkesete, Abbyngearve, Bure (...)".
- ↑ Theodiscum suffixum Lust Latine "voluptas, -atis" f. redditur, ut apud Langenscheidt, s. v. Lust, invenitur. Theodiscum autem anthroponymicum praefixum Bauer-, quod hic cognomen familiae conditricis est, Latine "Bauerus, -i" m. effingitur; genitivus "Baueri" igitur adhibetur. Qua de latinizatione, v. gr. cf. Theodiscum anthroponymum Johann Christoph Bauer Latine "Joh. Christ. Bauerus" versum. Quare Theodiscum toponymum Bauerslust interpretari licet "Voluptas Baueri".
- ↑ Germanica et Romanica (praecipue Francica) toponyma cum suffixo -e plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-a-ae". Qua de latinizatione, vide Botanical Latin, ubi dicitur "(...) -e : -a (...)".
- 1 2 3 4 De interpretatione toponymica adiectivorum Germanicorum "Klein" et "Gross" per Latina "Minor-us" et "Maior-ius", vide: Casemir, K., Ohainski, U., & Udolph, J. (2018). Die Ortsnamen des Landkreises Helmstedt und der Stadt Wolfsburg (Niedersächsisches Ortsnamenbuch, Teil VII). Verlag für Regionalgeschichte.
- ↑ Theodiscum suffixum -haus Latine "domus, -ūs" f. redditur, ut apud Langenscheidt, s. v. Haus, legitur. Theodiscum praefixum Gras- Latine "gramen, -inis" n. reddi potest; idem sensus apud Navigium, s. v. Gras, expresse invenitur. Quia autem Grashaus seu Haus für Gras seu "domum gramineam" significat, adiectivum "gramineus, -a, -um" adhibetur. Gentilicium "Loppersumensis, -e", ex nomine loci "Loppersum" per usitatum suffixum Latinum "-ensis" formatum, notionem zu Loppersum gehörig reddit. Itaque "Domus Graminea Loppersumensis" interpretatio est Theodisci toponymi Loppersumer Grashaus.
- ↑ Germanicum praefixum Meede-, quod apud linguae Frisicae Orientalis lexicographos Wiese, Grünland, das gemäht wird Theodisce significat (secundum Ostfriesisches Wörterbuch, s. v. Meede, Meed: Wiese, Grünland, das gemäht ... wird), Latine "pratum, -i" n. reddi potest; "pratum" enim Theodisce Wiese significat. Langenscheidt Theodiscum suffixum -haus Latine "domus, -us" f. redditur. Gentilicium autem "Loppersumensis, -e" ex nomine loci "Loppersum" formatum ad locum pertinere significat. Quare Loppersumer Meedehaus interpretari licet "Domus prati Loppersumensis.
- ↑ Germanica toponyma cum terminatione -en plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-a-ae", quamquam huius terminationis variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Stolpa, Dresda apud articulum Vicipaedia de indice urbium et communium Saxoniae; et Ala, Amma, Brema, Salancema, Wisa, Groninga, Toringa apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- 1 2 Germanica toponyma cum suffixis -hof(f)(e)(n) plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-hofa-ae", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Hattenhofa Bavarica, Pfaffenhofa ad fluvium Glon, Pfaffenhofa ad Rotam, Poohofa, Gundershofa, Hattenhofa Badeniae-Virtembergiae, Pfaffenhofa, Matichofa, Philshofa apud Gugulam.
- 1 2 3 4 5 6 Germanica toponyma cum suffixis -burg et -borg et -burgh et -bourg et -börg plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-burgum-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Wisingsburgum, Edinburgum, Alburgum, Altenburgum, Brandeburgum, Caroburgum, Doesburgum, Friburgum, Hamburgum, Iulioburgum apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- ↑ Germanica toponyma cum terminatione -ich, -ick, -ig et -ik plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-icum-i". Qua de latinizatione, vide Botanical Latin.
- ↑ Latinum gentilicium "Suurhusanus-a-um" ad Suurhusam refertur et Theodiscum gentilicium 'Suurhuser vertit.
- ↑ Germanica toponyma cum suffixo -horst plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-horstium-i". Qua de latinizatione, vide Botanical Latin, ubi dicitur "(...) -horst : -horstium (...)".
- ↑ Germanicum vocabulum Meede, quod apud linguae Frisicae Orientalis lexicographos Wiese, Grünland, das gemäht wird Theodisce significat (secundum Ostfriesisches Wörterbuch, s. v. Meede, Meed: Wiese, Grünland, das gemäht ... wird), Latine "pratum, -i" n. reddi potest; "pratum" enim Theodisce Wiese significat. Gentilicium autem "Midlummaiorense, -e" ex nomine loci "Midlum Maius" formatum ad locum pertinere significat. Quare Groß Midlumer Meede interpretari licet "Pratum Midlummaiorense.
- ↑ Theodiscum vocabulum Ziegelei reddi potest "figlina", quod figlina officinam significat ubi lateres aliaque ex argilla fiunt. Theodiscum autem gentilicium Harsweger ad nomen loci Theodiscum Harsweg refertur et Latino gentilicio "Harswegensis-e" vertitur. Itaque Latinum toponymum "Figlina Harswegensis" Theodiscum Harsweger Ziegelei vertit.
- ↑ Theodiscum praefixum Stadt- redditur "urbs, urbis" f., quod Langenscheidt, Deutsch–Lateinisches Wörterbuch, s. v. Stadt, dat "urbs" pro Stadt . Germanicum autem suffixum -wyk, ex forma Germanica Wik, ad Latinum "vicus, -i" m. refertur: Duden s. v. Wik explicite originem indicat ex Latino "vicus" Dorf; Gehöft. Itaque Theodiscum toponymum Stadtwyk Latino syntagmate "Vicus Urbis" vertitur.
- ↑ Theodiscum vocabulum compositum Neuland proprie "novum terrenum" sive "nova terra" significat; Duden, s. v. Neuland, vocabulum definit ut für die Besiedlung oder wirtschaftliche Nutzung neu gewonnenes Land. Suffixum autem -land Latine "terra, -ae" f. redditur, ut Langenscheidt, Deutsch–Latein Wörterbuch, s. v. Land, exhibet: "terra, -ae" et Theodiscum praefixum Neu- Latino adiectivo "novus-a-um" vertitur. Itaque Theodiscum vocabulum Neuland convenienter "Terra Nova" interpretari potest. Latinum gentilicium "Westerhusanus-a-um" ad nomen loci "Westerhusa" (Theodisce Westerhusen) pertinet. Quare Westerhuser Neuland interpretari licet "Terra Nova Westerhusana".
- ↑ Vide Ostfriesisches Urkundenbuch, ubi dicitur "(...) Das Warfendorf wurde 1346 als „Cirquerum“ erstmals erwähnt (...)".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Hinutos spectant. |
