Hilciacum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Illzach: communis tabula

Hilciacum[1] (vulgo Illzach, Alsatiane: Ìllzig, Latine Romanorum tempore Uruncis[2]) est suburbium Mulhusiae et commune Francicum 14'680 incolarum (anno 2018) in praefectura Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia, post autem diem 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est appellata.

Historica[recensere | fontem recensere]

Prope confluentes fluvios Ellum et Doller situs ille locus iam octavo millenario a.C.n. incolas accepit quorum vestigia in Museo Historico Mulhusiensi inspicere poteris. Sedes neolithica satis magna in loco Modenheim appellato floruit ubi magna necropolis prope portum L'Isle-Napoléon effossa est nec habitatio cessavit usque ad Romanorum adventum cum anno 58 a.C.n. Caesar Ariovistum in vicinia vicit. Postea mansio ad compitum viarum fuit, fortasse Uruncis appellata. Medio primo saeculo magnum aedificium publicum prope curiam municipalem hodiernam vestigia quidem reliquit sed usus antiquus ignoratur. Quo invasionibus tertii saeculi deleto, quarto saeculo castellum bene munitum locum occupavit quod in multis Alamannicis bellis limitem tueretur.

Medio aevo anno 835 "palatium regium" memoratur et comitatus sedes Hilciaci fuit. Tertio decimo saeculo vel paulo antea domini de Hilciaco castellum aedificarunt quod circa 1830 demum dirutum est. Anno 1437 Mulhusia, civitas libera Imperii Germanici, vicum Hilciacum a fratribus de Wurtenberg pretio emit. Ita Hilciacum dominium parvae reipublicae Mulhusiensis usque ad annum 1798 fuit, cum Franciae una cum Mulhusiensibus adnexum est. Quia moenibus non tegebantur magna damna ab hostibus Mulhusiensium bellis quinti decimi saeculi[3] et postea bello triginta annorum acceperunt. Iam anno 1796 ob difficultates in commercio et annona seditionibus ortis iugum Mulhusiense abiicere et Franciae sese dedere voluerant Hilciacenses.

Nono decimo saeculo vicus floruit et numerus incolarum crevit. Anno 1914 cum Francogalli Elisatiam reciperare conati sunt, Hilciaci mense Augusto pugnatum estː tandem die 17 novembris 1918 exercitus Francogallicus in vicum intravit. Bello sequenti paene omnino deletus estː nam cum urbs vicina Mulhusia iam mense novembri 1944 liberata esset, Hilciaci restiterunt Germani usque ad diem 20 Ianuari 1945, ruinas victoribus relinquentes. Deinde commune, utpote Mulhusiense suburbium, celeriter crevitː hodie in finibus communalibus versatur portus L'Isle-Napoléon, ubi iunguntur canales Rhodanus-Rhenus et Huningensis qui portus velut pulmo oeconomicus urbis est.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Recensio incolarum his duobus proximis saeculis fuit haecː

Inter 1800 et 1910, numerus incolarum ter multiplicatus est, multo minus quam in urbe vicina et industrializata Mulhusia cuius incolae eodem tempore quindecies multiplicati sunt. Deinde non crescit inter 1910 et 1946 bellorum et angustiarum oeconomicarum causa. At inter 1954 et 1975, numerus quater multiplicatus est ob portum quidem Napoléon creatum sed etiam quia urbano territorio saturato et multiplicatis autocinetis multi in surburbanis communibus tranquillius habitare malunt. Quin etiam tum accessere Alsatici ex Algeria redeuntes. Post 1975 vero crescere desiit ob indutriae difficultates cum petrolei pretio conflagrante coniunctas.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cartularium abbatiae Murbach, anno 835ː Actum Hilciaco Palatio regio an. XXII Imperii domini Ludovici imperatoris. Cf. "Illzach. Lieu-dit Am Weiher", Archéologie médiévale, 1973ː 396-397.
  2. Nomen in Itinerario Antonini memoratum.
  3. 1466 et 1468 a nobilibus Austriae vassallibus incensum est.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Illzach: insigne
Vicimedia Communia plura habent quae ad Illzach spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 47°46′56″N 7°20′53″E • GeoNames • Thesaurus Getty • "68154" apud INSEE