Jump to content

Hieroglyphica Anatolica

E Vicipaedia

Hieroglyphica Anatolica sunt scriptura antiqua Anatoliae, qua lingua Luvia notata est. Genus est logographicum, id est symbola etiam lemmata, non solum phonemata, indicant[1].

Eadem scriptura etiam nota est nomine hieroglyphicorum Hetthaeorum, sed tale nomen e confusione ortum est. Etiamsi quidem olim putatum esset hieroglyphicis Anatolicis linguam Hetthaeam scribi, postea demonstratum est linguam Luviam per ea notari[2].

Inscriptio scripturam Anatolica Epiphaniae in urbe Syriaca monstrat.

Meminisse oportet Culturam Hetthaeam duobus systematibus scripturae uti. Primo, scriptura cuneiformis, quae principalis et optime intellecta est. Perpetuo a saeculo XVII ad saeculum XII a.C.n. adhibebatur[3], linguam Hetthaeam transcribebat et praecipue in documentis administrationis inveniebatur. Scriptura cuneiformis tamen ex Mesopotamia orta est.

E contrario, secunda scriptura culturae Hetthaeae est hieroglyphica Anatolica, quae indigena Anatoliae est. Haec scriptura, ut iam dictum est, linguam Luvicam transcribebat inde a saeculo XIV ad saeculum VII a.C.n.[1] quia haec lingua antehac scripturam cuneiformem adhibebat[3]. Sola documenta in quibus utraque scriptura coniuncte reperitur sigilla regalia Hetthaeorum sunt.

Sigillum regale Hetthaeum

Primae inscriptiones Luvicae saeculo XIV a.C.n. factae sunt, id est in fine Aetatis Aeneae. Eae in Anatoliā et Syriā modernā inveniuntur[4].

Maior pars textuum, quae inventi sunt, inscriptiones in petro. Aliae inscriptiones in plumbi tabulis inscriptae sunt, sed eae minores sunt, quia earum in tempore conservatio difficilior est[4].

In imperio Hetthaeorum multae linguae loquebantur. Lingua Luvia fuit lingua indoeuropaea proxime cognata linguae Hetthaeae et a magno numero incolarum imperii loquebatur. Sed lingua Luvia in finibus imperi Hetthaeorum magni momenti fit, praecipue inter regna Neohetthaeorum imperii, id est inter saeculum XII et saeculum VII a.C.n.[5]. Haec regna enim ut “regna Luvica” videri possunt, quia magna pars incolarum ea loquebatur – iuxta tamen cum Aramaeā. Praeterea, maior pars textuum linguā Luviā inventorum huius temporis est et omnes hieroglyphicis scripti sunt. Scripturā cuneiformi enim iam non utebatur nisi in Assyriā.

Loci ubi Hieroglyphica Anatolica inveniuntur

Sunt tres modi utendi ubi signum singulum significare potest. Primo sunt phonogrammata, id est soni, sicut signa quae in abecedariis inveniuntur. Deinde sunt logogrammata sive ideogrammata, id est lemmata indicantur. Sunt denique semagrammata, alia forma logogrammatum, id est symbola indicātivā significatione praedita[1]. In hōc, animadvertendum est hoc systema Hieroglyphicis Aegyptiis simile esse.

Logogramma conceptum Iustitiae indicans


  1. 1.0 1.1 1.2 Luvien hiéroglyphique (fr), Giulia Torri.
  2. La découverte des Hittites : histoire du déchiffrement du hittite cunéiforme et du louvite hiéroglyphique, Égypte, Afrique & Orient, 2007, 47, pp.19-26, Alice Mouton
  3. 3.0 3.1 Hittite cunéiforme (fr), Giulia Torri
  4. 4.0 4.1 https://en.wikipedia.org/wiki/Anatolian_hieroglyphs
  5. Histoire des principautés néo-hittites, Novák