Heteropoda venatoria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Heteropoda venatoria male.JPG
Heteropoda venatoria mas; exemplum in carapace videtur.

Classis : Arachnida 
Ordo : Araneae 
Familia : Sparassidae 
Genus : Heteropoda 
Species : H. venatoria 
Heteropoda venatoria 
Latreille, 1802  
Synonyma
*Aranea venatoria
  • Aranea regia
  • Aranea pallens
  • Thomisus leucosius
  • Micrommata setulosa
  • Ocypete setulosa
  • Olios leucosius
  • Olios antillianus
  • Olios freycineti
  • Olios colombianus
  • Ocypete pallens
  • Olius setulosus
  • Ocypete murina
  • Ocypete draco
  • Olios albifrons
  • Olios javensis
  • Olios gabonensis
  • Olios zonatus
  • Olios lunula
  • Sparassus ammanita
  • Ocypete bruneiceps
  • Olios leucosius
  • Olius regius
  • Sarotes regius
  • Helicops maderiana
  • Sarotes venatorius
  • Palystes maderianus
  • Olios maderianus
  • Heteropoda ferina
  • H. regia
  • H. ocellata
  • Palystes ledleyi
  • H. squamacea
  • Sinopoda pengi
  • H. shimen
  • Sinopoda venatoria

Heteropoda venatoria est species plerumque magnarum aranearum familiae Sparassidarum, in tropicis subtropicisque orbis terrarum regionibus endemica, inter quas Asia, nonnullae insulae Mascarenae et Caribicae, Civitates Foederatae meridio-orientales, et Australia. In Insulis Havaianis, ubi introducta est, aranea harundinis vulgo appellatur. Nonnullis est latitudo crurum circa 13 centimetra. Eae, quamquam visu formidulosi, facile ab hominibus advenientibus conturbatae cito effugiunt.

Heteropoda venatoria femina saccum ovorum custodit.

Agnosci potest Heteropoda venatoria femina corpore crasso et sacco ovorum sicut pulvillus quem ea saepe sub se fert. Mari usitate est corpus tenuis, crura longiora et tenuiora, et proprium exemplar in carapace. Mares et feminae colore sunt a badio ad fuscum, aliquantulumque pilosi.

Heteropoda venatoria aranea serica non faciunt. Venantes tranquille in superficie recta (vel adeo capite deorsum in tecto) manent, ubi se cum praeda accedant proriperunt. Rarae agilitas et celeritas, cum facultate intorquendi perque spatia angusta comprimendi, eas magnopere adiuvant, ut praedas cito capiantur praedatoresque efficienter effugiantur. Nocte vescuntur. In nonnullis domibus libenter accipiuntur quia Blattodeis, Lepismatibus saccharinis, aliisque pestibus vescuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Heteropodam venatoriam spectant.
Arachnida Haec stipula ad arachnidum spectat. Amplifica, si potes!