Hesychasmus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gregorius Palamas hesychastes.

Hesychasmus (Graece ἡσυχασμός, ab ἡσυχία 'quies') est mystica precationis contemplativae traditio Christiana, in Ecclesia Orthodoxa circa saeculum IV orta, saeculoque XIV a monachis Athonis montis exculta. Maximus hesychasmi theologus fuit Gregorius Palamas. Nilus Sorensis ἡσυχίαν in Russia maxime laudabat. Hesychastae orationem Iesu, peculiari corporis habitu perpetuo repetitam, magni aestimant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De hesychasmo in Encyclopaedia Orthodoxa (Russice)
  • De hesychasmo in The Oxford Dictionary of the Christian Church (Anglice)
  • De hesychasmo in The Catholic Encyclopedia (Anglice)