Herveus Bituricensis

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Herveus Bituricensis (mortuus saeculo 11 exeunte), origine ignoto sed fortasse Bituricis sive haud remote natus,[1] fuit ut videtur Gulielmi Normanniae dux in conquestu Angliae sectator. Terras permultas in Suffolcia secundum Librum de Wintonia anno 1087 possidebat. A quo anno nihil maius de eo neque de familia eius scimus; sed G. E. Cokayne in opere suo genealogico The Complete Peerage proposuit haeredem Hervei fuisse filiam Isiliam quae Guillelmo Peche nupsit filiumque Hamonem peperit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Crispin et Macary (1938) Herveum e familia comitum Biturgensium ortum esse asseverant; fontes autem de genealogia huius familiae negant.
  2. Vide p. 1295 versionis Anglicae (2003))

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.