Herradis Landsbergensis

E Vicipaedia
Wikidata Herradis Landsbergensis
Res apud Vicidata repertae:
Herradis Landsbergensis: imago
Herradis Landsbergensis: imago
Nativitas: 1125;
Obitus: 25 Iulii 1195; Mont Sainte-Odile
Patria: Sacrum Romanum Imperium

Herradis Landsbergensis (inter 1125 et 1130 nata; die 25 Iulii 1195 in monte Sanctae Odiliae in Alsatia mortua) fuit abbatissa et scriptrix medii aevi.

Herradis Landsbergensis, imago ab ipsamet facta, ex Horto Deliciarum (circa annum 1180).

Herradis monacha ab abbatissa Richlint erudita est, quae a Friderico I imperatore ex monasterio Bergen prope Neuburg sito in montem Sanctae Odiliae missa erat. Cui in munere abbatissae secuta Herradis inter annos 1167 ad 1195 monasterium Hohenburg in monte Sanctae Odiliae administravit. Maximam laudem sibi in opere, quod Hortus Deliciarum dicitur, componendo ac illustrando peperit. Hortus Deliciarum fere anno 1180 confectus scientiam Christianam et saecularem medii aevi ad monachas erudiendas lingua Latina complectitur. Prima est a femina composita encyclopaedia.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Friedrich Wilhelm Bautz: Herrad von Landsberg. In: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Vol. 2, Bautz, Hamm 1990, ISBN 3-88309-032-8, col. 766–767.
  • Hella Frühmorgen: Herrad (Herrat) von Landsb(p)erg. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Vol. 8, Duncker & Humblot, Berolini 1969, ISBN 3-428-00189-3, p. 679 s. (in interrete).
  • Otto Gillen: Ikonographische Studien zum Hortus deliciarum der Herrad von Landsberg. (Kunstwiss. Studien 9; Item Kielae, thesis doctoralis). Dt. Kunstverlag, Berolini 1931.
  • Carola L. Gottzmann, Petra Hörner: Vox Herrad von Hohenburg. In: Marienlexikon, ed. iussu Instituti Mariani Ratisbonensis e.V. a Remigio Bäumer et Leone Scheffczyk, vol. 3, St. Ottilien 1991, p. 159–161.
  • Claudia Poggi, Marina Santini: Herrada di Hohenburg, un’artista magistrale. In: Marirì Martinengo et al. (ed.): Libere di esistere. Costruzione femminile di civiltà nel Medioevo europeo. Società Editrice Internazionale, Augustae Taurinorum 1996, ISBN 88-05-05637-5, p. 49–154.
  • Heinrich Reumont: Die deutschen Glossen im Hortus Deliciarum der Herrad von Landsberg. Thesis doctoralis 1899, Argentorati 1900.
  • Hans-Georg Rott, Georg Wild (ed.): Hortus deliciarum: der „Wonnen-Garten“ der Herrad von Landsberg. Eine elsässische Bilderhandschrift aus dem 12. Jahrhundert. Braun, Mulhusiae in Alsatia 1944.
  • Alfred Woltmann: Herrad von Landsberg. In: Allgemeine Deutsche Biographie (ADB). Vol. 12, Duncker & Humblot, Lipsiae 1880, p. 205 ss.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Grove Art • Deutsche Biographie