Erotianus
Appearance
(Redirectum de Herodianus (medicus))

Erotianus (Graece Ἐρωτιανός), vel Herodianus (Ἠρωδιανός) fuit scriptor Graecus, fortasse etiam medicus. Scripsit libellum nuncupatum Τῶν παρ' Ἱπποκράτει λέξεων συναγωγή ("Vocum, quae apud Hippocratem sunt, collectio"). Verisimile eum alia de Hippocrate scripsisse. Vixit Romae Nerone imperante, et librum suum cuidam Andromacho archiatro dedicavit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ernst Nachmanson, Erotianstudien. Holmiae: Akademisk Bokhandel, 1917 Textus