Jump to content

Hermocrates

E Vicipaedia

Hermocrates (Graece Ἑρμοκράτης, mortuus 407 a.C.n.), Hermonis filius, fuit strategus Syracusanus qui sibi amplissimam gloriam paravit dum Atheniensibus Siciliam invadentibus et Syracusas obsidentibus una cum Gylippo primo resistit (415-414) ac deinde omnino devincit (413). Postea in Asiam Minorem ad Pharnabazum publice missus ab adversariis politicis popularibus exsilio absens damnatus est. Anno 408 in Siciliam rediit et Carthaginienses feliciter impugnavit. Nihilominus suspectus quod tyrannidem adfectaret Syracusis arcebatur. Dionysium sibi consociavit[1] et cum Syracusas vi redire conaretur pugnando interfectus est[2].

De vita et actione politica

[recensere | fontem recensere]

In Thucydidis Historiis Hermocrates anno 424 a.C.n. primum in lucem prodit tum cum legati civitatum ex omni Sicilia Gelam convenerunt de pace inter se firmanda. Tum enim scriptor Atticus ei longam orationem adsignat[3] qua Sicilienses ad concordiam et divisiones componendas hortabatur neve negligerent imperialismi Atheniensis minas. Nec sine effectu fuit illa oratio siquidem Thucydidi credimus.

Anno 415 nuntiata expeditione Atheniensi nec ab omnibus Syracusis credita alteram orationem in eius ore posuit Thucydides[4] qua in contione civium suadebat ut novos socios sibi pararent in Graecia (Spartanos, Corinthios) et in Italia, ne Carthaginienses quidem excludens. In primis ne periculum ab Atheniensibus contemnerent. Tum ei respondet Athenagoras, popularium dux, intenta pericula irridens et Hermocratis consilia denigrans tamquam metum populi animis inicientis ut optimatium potentiam augeret. Tertius in deliberationem intervenit strategus quidam qui breviter opinatur nihil mali e parando bello oriri posse. Ita Thucydides prudentiam et sagacitatem Hermocratis illustrabat, ut qui et ipse demagogis Atheniensibus infensus erat. Post primam pugnam iterum adloquitur Syracusanos Hermocrates, disciplinam restituendam et numerum ducum minuendum existimans: populus ei adsensit atque eum strategum tertium cum Heraclide, Lysimachi filio, et Sicano creavit[5].

In novum certamen oratorum apud Camarinos quorum societatem et Athenienses et Syracusani adpetebant Hermocratem et Euphemum Atheniensem commisit Thucydides[6]. In fine Camarini iurata foedera invocantes quae cum utrisque haberent belli expertes manere maluerunt. Primis proeliis cum Athenienses urbem obsiderent Hermocrates in multas difficultates incidit[7] et eius imperium abrogatum est[8]. Mox Syracusani summum imperium Gylippo, duci a Lacedaemoniis auxilio misso tradiderunt[9] cuius praecipuus Syracusanus consiliarius fuit Hermocrates[10]. Secundum rerum gestarum scriptorem Diodorum Siculum victoria parta Hermocrates contra unius e demagogis nomine Diocles opinionem clementiam erga captivos Athenienses suis civibus frustra suadebat[11]

Atheniensibus e Sicilia expulsis Syracusani, hostes suos omnino profligare cupientes et pecuniam pollicentibus Persis, Hermocratem cum viginti navibus in Asiam Minorem Miletum miserunt[12]. Orta discordia quadam inter satrapam Tissaphernem et ducem Syracusanum[13], navibus aliquot insuper ad Cyzicum amissis (410 a.C.n.)[14], Hermocrates et ceteri strategi de sententia exsilii a civibus sibi lata in Asia apud exercitum certiores facti sunt[15]. Velut optimatium dux enim erat et popularibus infestus qui occasionem oblatam arripuerunt.

Hermocrates in Siciliam rediit atque exercitum proprium sex milium hominum ducens victorias rettulit nec tamen ei Syracusas redire licebat[16]. Inexpectate conscii eum in urbem introduxerunt ubi occisus est. Inter comites erat futurus tyrannus Dionysius qui mortuus creditus caedem evadere potuit[17].

In litteris posteris

[recensere | fontem recensere]

Qui tot orationes apud Thucydidem perlegerit non dubitabit quin Hermocrates homo litteratus fuerit. An revera philosophus quoque dici potuerit dubitatur. Saltem persona in dialogis Platonicis Critia et Timaeo apparet. Non multa verba facit sed tertium dialogum Hermocratis eponymum in animo habuisse Plato creditur quem numquam composuit, ut videtur. A Diogene Laertio tamen in sua historia philosophorum non memoratur. Certe persona Charitonis mythistoriae Chaereas et Callirhoe fuit ubi princeps suae civitatis et pater pulchrae Callirhoae dicitur quae a piratis rapta in Asia Minore prope Miletum vendita nobili viro ibi nubere cogitur. Hermocratis victoria contra Athenienses in mythistoria saepe memoratur[18].

  1. Filiam apud eum collocarat quae in seditione equitum occisa est (Diodorus Siculus XIV.44)
  2. Diodorus Siculus XIII.75
  3. IV.58-64.
  4. VI.32-34.
  5. Thucydides VI.72-3. Diodorus Siculus XIII.4.
  6. VI.75-88.
  7. VI.96 et 99.
  8. VI.103.
  9. VI.104 et VII.1.
  10. Thucydides VII.21 et 73. Diodorus Siculus XIII.11 et 18.
  11. Bibliotheca Historica XIII.19.
  12. Thucydides VIII.26 et 29 et 45. Diodorus Siculus XIII.34 qui 35 triremes numerabat.
  13. Xenophon I.1.31.
  14. Xenophon, Hellenica I.1.18. Cf. Diodorus Siculus XIII.39-40.
  15. Thucydides VIII.85. Xenophon, Hellenica I.1.27-31.
  16. Diodorus Siculus XIII.63.
  17. Diodorus Siculus XIII.75.
  18. Alain Billaut (1989)

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]