Hermeuptychia sosybius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Carolina satyr (Hermeuptychia sosybius) dorsal.jpg

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Nymphalidae 
Subfamilia : Satyrinae 
Tribus : Satyrini 
Subtribus : Euptychiina 
Genus : Hermeuptychia 
Species : H. sosybius 
Hermeuptychia sosybius 
(Fabricius, 1793)[1]  
Synonyma
*Papilio sosybius Fabricius, 1793
  • Cissia sosybius
  • Hermeuptychia hermes kappeli Anken, 1993

Hermeuptychia sosybius (Anglice Carolina satyr) est papilio familiae Nymphalidarum, a Nova Caesarea meridiana ad meridiem secundum litus ad Floridam meridianam, ad occidentem ad Kansiam meridio-orientalem, Oclahomam mediam, et Texiam mediam endemicus. Etiam in Mexico invenitur.[2]

Latitudo alarum est 32–38 mm. Latus superius est fuscum, sine notis; latus inferius etiam est fuscum, sed tribus parvis maculis ocularibus oris flavis in ambabus alis praeditum. Adulti suco et fructibus putrescentibus vescuntur.

Larvae variis speciebus Poacearum, inter quas Axonopus compressus, Eremochloa ophiuroides, Poa pratensis, et Stenotaphrum secundatum, vescuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De genere apud situm funet.fi.
  2. De specie apud situm butterfliesandmoths,org.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hermeuptychiam sosybium spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Hermeuptychiam sosybium" apud Vicispecies.
Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!