Hermannus Fecht

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hermannus (Hermann) Fecht (natus die 20 Maii 1880 in Badeniae oppido Bretten, mortuus die 4 Februarii 1952 Aquis Aurelianis) vir publicus Theodiscus factionis CDU fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Fecht anno 1898 Aquis Aurelianis testimonium maturitatis accepit et deinde Heidelbergae, Berolini et Argentorati iurisprudentiae studebat. Anno 1902 primam probationem accepit atque doctor iurisprudentiae promotus est. Anno 1906 secundam probationem accepit ac ad usque anno 1918 in administerio rerum internarum Badeniae operam dedit. Aestate anno 1918 legatus vicarius ducatus magni Badeniae apud Consilium Foederale Germaniae et post finem monarchiae apud Consilium Imperii Germaniae Berolini erat. Anno 1931 legatus Badeniae factus est et ad annum 1933 mansit, cum nazistae, qui rerum Germaniae potiti erant, eum dimiserunt. Inter secundum bellum mundanum in administerio Badeniae aerarii publici ac oeconomiae operam dedit. Anno 1944/45 praeses vigilum Aquarum Aurelianarum fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bello finito Fecht anno 1945 cum aliis factionem Badensem Christianam socialem condidit, quae ab anno 1947 CDU vocabatur. Ab anno 1945 etiam consiliarius urbis Aquarum Aurelianarum fuit et anno 1946 legatus ad consilium constitutionis scribendae Badeniae Australis et deinde senatus terrae huius civitatis fuit. Ab anno 1948 ad 1952 administer iustitiae Badeniae Australis in consilio ministrorum Leonis Wohleb erat. Anno 1948 legatus ad Consilium Parlamentaricum Bonnam missus est, ut novam constitutionem Germaniae componeret.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]