Hermagoras Temnius

E Vicipaedia

Hermagoras Temnius fuit magister artis oratoriae Graecus qui saeculo secundo a.C.n. floruit. Eum haud procul a Pergamo Temni natum esse Strabo tradidit.

Oratoriam artem sex libris Téchnai rhetorikaí nominatis exposuit quibus cum diligenter essent per materias digesti Romanae aetatis praeceptores in arte rhetorica docenda maxime sunt niti. Quamquam opera eius nostra aetate deperdita sunt tamen Ciceronis e tractatu De inventione nec non ex Institutione oratoria Quintilliani liquit quibus de rebus egerint. Hermagoras quoniam oratoriae arti maximam vim in re publica gubernanda attribuerit generi iudicali primum omnium locum designavit. Itaque primum doctrinam causarum itemque statuum inchoavit, quibus quaestiones legales ad accusationes defensiones ac iudicia spectantes complures in partes digessit.

Hermagoras perfecto oratori haec quinque officia praecipuisse dicitur: aciem in investigando, facundiam in re digerenda, egregium modum orandi, bonam memoriam ac actionem dignam quae commoveat.

Licet uterque Cicero in dialogo Brutus atque Tacitus in Dialogo de oratoribus Hermagorae opera nimis molestum gratiaque carens censuerit, tamen multum in provehenda arte oratoria Romana valebat. 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Nicolas Wiater: Hermagoras von Temnos und die Stasis-Lehre. In: Bernhard Zimmermann, Antonios Rengakos (Hrsg.): Handbuch der griechischen Literatur der Antike. Band 2: Die Literatur der klassischen und hellenistischen Zeit. C. H. Beck, München 2014, ISBN 978-3-406-61818-5, S. 871–873.
  • Werner Eisenhut: Einführung in die antike Rhetorik und ihre Geschichte. Darmstadt 1977, ISBN 978-3-534-18993-9
  • Valahfridus Stroh: Die Macht der Rede: Eine kleine Geschichte der Rhetorik im alten Griechenland und Rom. Berlin 2009, ISBN 978-3550087530.