Herba Sardonia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Herba Sardonia fuit herba in Sardinia crescens quae "risum sardonicum" efficiebat. Fortasse est eadem ac Oenanthe fistulosa,[1] aut Ranunculus sardous.[2]

Apud antiquos[recensere | fontem recensere]

Publius Vergilius Maro in Eclogis:

Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,
horridior rusco, proiecta vilior alga,
si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.[3]

Pausanias, Descriptio Graeciae:

ἡ πόα δὲ ἡ ὀλέθριος σελίνῳ μέν ἐστιν ἐμφερής, τοῖς φαγοῦσι δὲ γελῶσιν ἐπιγίνεσθαι τὴν τελευτὴν λέγουσιν. ἐπὶ τούτῳ δὲ Ὅμηρός τε καὶ οἱ ἔπειτα ἄνθρωποι τὸν ἐπὶ οὐδενὶ ὑγιεῖ Σαρδάνιον γέλωτα ὀνομάζουσι. φύεται δὲ μάλιστα ἡ πόα περὶ τὰς πηγάς, οὐ μέντοι μεταδίδωσί γε καὶ τῷ ὕδατι τοῦ ἰοῦ.[4]

Una est herba perniciosa, apio persimilis: qui eam comederint, ridentes emoriuntur. Ex eo Homerus primum alii deinde post eum, Sardonium eum dixerunt risum, qui in re minime commoda et mente parum sana ederetur. Gignitur circa fontes maxime, nec tamen cum ipsis aquis veneni naturam communicat.[5]

Quintus Serenus in Liber medicinali:

splen tumidus nocet et risum tamen addit ineptum,
ut mihi Sardonicis uideatur proximus herbis,
irrita quae miseris permiscent gaudia fatis.[6]

Marcus Aurelius Olympius Nemesianus in Bucolicis:

qui tulerit Meroes fastidia lenta superbae,
Sithonias feret ille nives Libyaeque calorem,
Nerinas potabit aquas taxique nocentis
non metuet sucos, Sardorum gramina vincet
et iuga Marmaricos coget sua ferre leones.[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Appendino, Giovanni et al., “Polyacetylenes from Sardinian Oenanthe Fistulosa: A Molecular Clue to risus Sardonicus”, Journal of Natural Products 72.5 (2009): 962–965. doi:10.1021/np8007717
  2. John Bostock, H.T. Riley, eds., Pliny the Elder, The Natural History 25.109, n. 4.
  3. Vergilius, Eclogae 7.41–44.
  4. Pausanias, Descriptio Graeciae 10.17.13.
  5. Pausaniae Graeciae descriptio, edidit, Graeca emendavit, Latinam Amasaei interpretationem castigatam adiunxit et adnotationes atque indices adiecti Carolus Godofredus Siebelis, volumen quartum (Lipsiae: 1827), p. 241.
  6. Serenus, Liber medicinalis 22.426–28.
  7. Nemesianus, Bucolica 4:50–54.


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.