Heraclius senior

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Heraclius senior (Graece: Ἡράκλειος) natus saeculo 6, mortuus anno 610 Carthagine) dux militum Imperii Romani Orientalis et pater Heraclii imperatoris erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Heraclius in Armenia natus est. Uxorem duxit Epiphaniam. et dux militum Mauricii imperatoris in bello contra Persas fuit. Anno 595 magister militum per Armeniam nominatus est. Circa annum 602 Exarchus Africae nominatus est. Anno 608 una cum filio contra Phocadem I coniurationem fecit. Et Senior et Iunior Heraclius titulum consulis sumpsit. Heraclius filius cum exercitu Constantinopolim iter fecit, pater autem in Africa mansit. Anno 610 filius urbem Constantinopolim expugnavit et imperator factus est. Heraclius Senior eo anno mortuus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • John Martindale: The Prosopography of the Later Roman Empire IIIa. Cambridge 1992, S. 584–586.


Antecessores:
Imp. Caesar Fl. Phocas Augustus (sine collega anno 603)
Consul
608
cum
Heraclio iuniore
Successores:
Imp. Caesar Fl. Heraclius Augustus II (sine collega anno 611)