Heraclitus Grammaticus

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Heraclitus (nomen)

Wikidata Heraclitus Grammaticus
Res apud Vicidata repertae:
Mars et Venus a Vulcano Cupidine et Apolline deprehensi. Pictura Henrici de Clerck, 1615.

Heraclitus Grammaticus (Graece Ἡράκλειτος), vel Heraclitus Homericus, fuit rhetor Graecus qui primo saeculo floruit et Quaestiones Homericas scripsit.

Tempus vitae Heracliti solum e phrasi eius et sententiis apparet.[1][2] In Quaestionibus Homericis allegorias, quibus Homerus in deos utitur, tractat et eos, qui poetam impietatis accusant, refutat. Docet Heraclitus Homerum non solum poetam perfectum fuisse, sed etiam omni doctrina imbutum esse et multis sententiis philosophicis initium dedisse. Exempli gratia Mars et Venus a Vulcano capti significant amorem et discordiam in rerum natura a providentia coniunctas, id est principia philosophiae Empedoclis. Iuno a Iove suspensa inter caelum et terram dissociatio prima elementorum est. Stoicos Heraclitus veneratur, Platonem autem et Epicurum vehementer iurgat.

Editiones recentiores[recensere | fontem recensere]

  • Heracliti Allegoriae Homericae. Ed. E. Mehler. Leiden, 1851.
  • Heracliti Quaestiones Homericae. Ed. F. Oehlmann. Leipzig, 1910.
  • Héraclite: Allégories d'Homère. Ed. F. Buffière. Paris, 1962.
  • Heraclitus: Homeric problems. Ed. D.A. Russell, D. Konstan. Atlanta, 2005.
  • Eraclito: Questioni omeriche. Ed. F. Pontani. Pisa, 2005.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Donald Russell, "The Rhetoric of the Homeric Problems", in Metaphor, allegory, and the classical tradition: ancient thought and modern, ed. G. R. Boys-Stones (Oxoniae: Oxford University Press, 2003), 217.
  2. Robert Lamberton, "Homer in Antiquity," in A new companion to Homer, ed. Ian Morris et Barry B. Powell (Brill, 1996), 52.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]