Latinitas nondum censa

Heptameron

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Heptameron sive titulo pleno editionis 1559 L'Heptameron des nouvelles de très illustre et très excellente princesse Marguerite de Valois, royne de Navarre, scilicet "Dies septem novellarum illustrissimae et excellentissimae principissae Margaritae Valesiae reginae Navarrensis", est opus celeberrimum reginae Margaritae, sororis regis Francisci I, aviae regis Henrici IV. Mortua est anno 1549. Propter scripta sacra et carmina iam celebrabatur, sed collectaneum fabularum suum ineditum iacebat usque ad annum 1558, exemplaribus variis inter amicos et cognatos circumeuntibus. Eo anno recensio partialis et imperfecta sub titulo Histoires des amans fortunez divulgata est, scilicet "Historiae amantium fortunatorum". Editio multo plenior, sed haud ad perfectionem attingens, anno insequenti prodit appellationemque Heptameron usurpavit.

Fabulas narravisse praetenditur inter se per dies septem Margaritam ipsam interlocutoresque nonnullos, nominibus fictis designatos sed ad veros reginae aulicos et ancillas appropinquandos.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum
  • 1558 : Histoires des amans fortunez Textus apud gallica
  • 1559 : L'Heptameron des nouvelles de très illustre et très excellente princesse Marguerite de Valois, royne de Navarre Textus apud gallica
Eruditio
  • Dominique Bertrand, ed., Lire l'Heptaméron de Marguerite de Navarre. Claromontii: Presses universitaires Blaise Pascal, 2005
  • H. P. Clive, Marguerite de Navarre. An Annotated Bibliography. Londinii: Grant and Cutler, 1983