Henricus de Valencenis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Henricus de Valencenis, qui saeculo XIII ineunte floruit et urbis Valencenarum Franciae oriundus fuit, cum militibus quartae expeditionis sacrae Constantinopolim profectus est: ibi ut videtur canonicus meruit apud ecclesiam S. Sophiae.[1] Historiam Francogallice scripsit rerum ab imperatore Henrico, Balduini successore, ab anno 1208 usque ad 1209 gestarum. Hoc opus continuationem praebet historiae conquisitionis Constantinopolitanae a Galfrido de Villa Harduini scriptae.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita bg:wiki, sed quo fonte?

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean Longnon, ed., Henri de Valenciennes. Histoire de l'empereur Henri de Constantinople. Lutetiae: Geuthner, 1948
  • Gaston Paris, "Henri de Valenciennes" in Romania vol. 19 (1890) pp. 63-72
  • Arthur Raumair, Über die Syntax Heinrichs von Valenciennes. Herbipoli, 1888
  • Gillette Tyl-Labory, "Henri de Valenciennes" in Geneviève Hasenohr, Michel Zink, edd., Dictionnaire des lettres françaises: le Moyen Âge (Lutetiae: Fayard, 1992) pp. 676-677
  • Françoise Vielliard, Jacques Monfrin, Manuel bibliographique de la littérature française du Moyen Âge de Robert Bossuat. Troisième supplément (1960-1980) (Lutetiae: Centre national de la recherche scientifique, 1986-1991) vol. 2, p. 458, no. 4758-4759; pp. 632-633, no. 6040-6041 et 6045
  • François Zufferey, "Henri de Valenciennes, auteur du Lai d'Aristote et de la Vie de saint Jean l'Évangéliste" in Revue de linguistique romane vol. 69 (2004) pp. 335-357

Nexus externi[recensere | fontem recensere]