Henricus de Lacy (comes III Lincolniae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Henricus de Lacy (natus die 6 aut 13 Ianuarii 1251; mortuus die 5 Februarii 1311), filius Edmundi, comitis II Lincolniae, uxorisque Alesiae Salutiarum Sabaudiensis, fuit ab anno 1258 -- patre intempestive mortuo -- comes III Lincolniae sub tutela matris et aviae Margaritae de Quincy. Anno 1268 Margaritam Guillelmi comitis Saresberiensis filiam in matrimonium duxit. Ex ea genuit:

Margarita mortua Ioannam, filiam Gulielmi Martin anno 1310 in matrimonium duxit; anno insequenti mortuus est.

Tensio seu dialogus poëticus, titulo La pleinte par entre mis sire Henry de Lacy et sire Wauter de Bybelesworthe pur la croiserie en la terre seinte ("Actio inter Henricum de Lacy et Gualterum de Bibbesworth de expeditione in Terra Sancta"), anno 1270 a Gualtero de Bibbesworth solo sive cum Henrico de Lacy compositus est. Res huius dialogi est altercatio inter Gualterum, qui Cruce signatus in Terram Sanctam properat cum expeditione sacra nona, et Henricum, qui (si carmini fidem reponimus) in Anglia manet amore mulierculae alicuius captus. Henricus de Lacy est persona ludi scaenici Friar Bacon and Friar Bungay a Roberto Greene anno 1592 docti.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J. S. Hamilton, "Lacy, Henry de, fifth earl of Lincoln (1249–1311)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • W. E. Wightman, The Lacy Family in England and Normandy, 1066-1194. Oxonii: Clarendon Press, 1966