Henricus Sdico

E Vicipaedia
(Redirectum de Henricus Zdík)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Henricus Sdico
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Sdico: imago
Nativitas: 1083;
Obitus: 25 Iunii 1150; Olomucium

Officium

Officium: episcopus Olomucensis, Episcopus Catholicus, Episcopus dioecesanus
Munus: presbyter catholicus

Consociatio

Memoria

Henricus Sdico (Bohemice Jindřich Zdík; natus circa annum 1083; mortuus Olomucii die 25 Iunii 1150) fuit episcopus Olomucensis ab anno 1126 ad 1150.

A nonnullis habetur pro filio Cosmae Pragensis, decani ecclesiae Pragensis.

Sub episcopatu eius nova ecclesia sub titulo sancti martyris Venceslai erecta est et sedes episcopalis illuc ex ecclesia sancti Petri permissione summi pontificis Innocentii II translata est, duodecim ibi canonicis institutis.[1]

Anno 1143 cum Vladislao II, duce Bohemae (ab anno 1158 rex), fundavit monasterium Strahoviense, vetustissimam abbatiam ordinis Praemonstratensis in Bohemia, ubi est autem sepultus.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Sdiconem spectant.