Henricus Wharton
Appearance
Henricus, vulgo Henry, Wharton (natus apud Worstead Norfolciae die 9 Novembris 1664; mortuus Londinii die 5 Martii 1695) fuit rerum gestarum ecclesiae Christianae in Anglia scriptor. Alumnus collegii Gunvilli et Caii apud Cantabrigienses, fuit a principio amanuensis historici Gulielmi Cave, sed ab anno fere 1688 capellanus archiepiscopi Gulielmi Sancroft. Eius maximum opus fuit Anglia sacra Latine in binis voluminibus ordinata, ubi historias dioecesanas Angliae vitasque episcoporum partim a textibus antiquis edidit; partim e novo scripsit. In bibliotheca Lambethiana reperiuntur volumina adnotationum Henrici Wharton manu scriptarum sedecim.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Anglia sacra
- A treatise of the celibacy of the clergy (1688)
- A defence of pluralities (1692; nova ed. 1703)
- Excerpta ex vita ms. Henrici Wharton a seipso scripta in George D'Oyly, The Life of William Sancroft (2 voll. Londinii: John Murray, 1821 1 2) vol. 2 pp. 103-174
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Wharton, Henry" in J. et J. A. Venn, Alumni Cantabrigienses. 10 voll. (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1922–1958) recensio interretialis