Henricus VIII et Anna Bolena (Piloty)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Henricus VIII apud Wolseium Annam Bolenam colit" a Carolo de Piloty pictus
"Henricus VIII apud Wolseium Annam Bolenam colit": Die Gartenlaube, 1892
"Henricus VIII de Anna Bolena supplicium mortis pronuntiat": Die Gartenlaube, 1881

Henricus VIII et Anna Bolena sunt res tabularum duarum a Carolo de Piloty pictarum. E tabulis ambabus mox lithographiae divulgatae sunt in libellis cuius titulus est Die Gartenlaube.

Henricus VIII apud Wolseium Annam Bolenam colit[recensere | fontem recensere]

Titulus "Henricus VIII apud Wolseium Annam Bolenam colit" primae tabulae dari potest. Ibi figuratur rex Henricus VIII qui cum amicis, faciebus dissimulatis, irrupit in cena quam celebrabat Thomas Wolseius (archiepiscopus Eboracensis, cardinalis et cancellarius regni Angliae) die 30 Decembris 1526 in domo suo ad York Place Londinii. Res in editione altera operis Raphaelis Holinshed Chronicles of England, Scotland and Ireland, anno 1587 divulgata, describitur, sed etiam in fabula historica a Gulielmo Shakesperio scripta, titulo Henry VIII (act. 1 sc. 4): ibi inter mulieres ad cenam praesentes videtur Anna Bolena, regina futura, cum qua rex ipse saltat et cuius nomen mox postulat:

Rex: My Lord Chamberlaine,
Prethee come hither. What fair ladie's that?
Camerarius: An't please your Grace, Sir Thomas Bullens daughter,
The Viscount Rochford, one of her Highnesse women.
Rex: By Heaven, she is a dainty one. Sweet heart,
I were unmannerly to take you out
And not to kisse you. A health gentlemen,
Let it goe round (1.4.90-97).

Henricus VIII de Anna Bolena supplicium mortis pronuntiat[recensere | fontem recensere]

Titulus "Henricus VIII de Anna Bolena supplicium mortis pronuntiat" alterae tabulae dari potest; quae tabula anno 1945 deperdita est.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.