Henricus Fredericus Wendt

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sedes pristina casae editoriae Langenscheidt Schöneberg in tribu Berolinensi; ibi Wendt operam valde frugiferam navabat multos per annos

Henricus Fredericus vulgo: Heinz Friedrich Wendt (natus anno 1914 Berolini, mortuus anno 2006) Germanus philologus indefessus et philologicorum curator necnon diurnarius fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius venditoris Ferdinandi Wendt (1883-1971) iam a pueritia tam technica electronica quam linguis inflammatus est. Absolutorio scholastico cum laude anno 1934 recepto ad mensam argentariam quandam tirocinium egit. Studia universitaria autem notionibus socialismi nationalis aggravata postposuit methodo autodidacticae efficaci. Cum anno 1937 expositionem mundanam Lutetiae celebratam una cum matre visitavit, ob Francogallici idiomatis scientias optimas Francogallus habitus est.

Aetate anni 1938 ministerium de commeatu aereo Henricum Fredericum Wendt velut interpretem sibi demeruit; ei negotium fuit auscultandi atque interpretandi nuntios hostium clandestinos. Itaque, ut istis rebus vacaret, stipendio militari liberatus est. Mense Maio 1945 exercitui Sovietico conversiones varias fecit. Mercennarius longius ibi fieri noluit, quamvis habitaculum magnum praemio promitteretur. Insuper timuit, ne urbs Berolinensis in partes duas divideretur. Inde diu diurnarius fuit et magister vagans e.g. in universitatibus popularibus.

Mercennarius apud casam editricem Langenscheidt[recensere | fontem recensere]

Laborem cum salario ubero ab institoribus Krupp anno 1955 propositum neglexit operam apud societatem editoriam Langenscheidt feliciter daturus. Ab anno 1956 incohatus est ut inspector librorum definitivorum sermonum recentiorum - salvis linguis Anglica et idiomatibus Romanicis. Sed et ipse libros optimos pepigit qui nostris diebus classicos habuerimus (e.g. de Graeco Demotico et de Turcico). Ingenium suum monstravit quoque in colligendis verborum corporibus quibus glossaria bona confici possent.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Sprachen (=Fischer-Lexikon Band 25), Fischer-Bücherei, Francofurti 1961: conspectus linguarum orbis terrarum et popularis et scientificus quem anastatice pluries reediderunt
  • Langenscheidts Praktisches Lehrbuch Türkisch, Berolini 1972, ISBN 3468263708
  • Langenscheidts Praktisches Lehrbuch Neugriechisch. Ein Standardwerk für Anfänger, Berolini 1965 (reeditiones nullis mutationibus usque annum 2006!).
  • Langenscheidt Taschenwörterbuch Griechisch, Berolini 1999/2004, ISBN 3468112130

Nexus externi[recensere | fontem recensere]