Henricus Florinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Henricus Florinus sive Henrik Florinus (natus anno 1633, mortuus 12 Aprilis 1705) erat sacerdos scriptorque Finnicus, in urbe Pemar natus, qui scripsit corpus proverbiorum Finnicorum, composuit lexicon latico-suetico-finnicum, et recensuit versionem Finnicam Bibliorum anni 1642.

Natus erat filius pastoris praepositi Pemarensis Matthiae Erici Florini et Elizabethae Henriksdotter. In Academia Regia Aboensi studuit, et anno 1671 electus est pastor praepositus patriae Pemar. Anno 1678 palam factus est lexicon eius Nomenclatura rerum brevissima latino-sveco-finnonica, quod illa aetate magni aestimabatur, anno 1682 recensio versionis Bibliorum, cuius editio prima divulgata erat annis 40 antea, anno 1695 denique corpus proverbiorum, nomine Finnico Wanhain suomalaisten tawaliset ja suloiset sananlascut (scilicet Proverba solita dulciaque veterum Finnicorum). Anno 1689 munus in Pemar amisit, sed alterum munus pastoris praepositi in urbe Kemiö accepit. Annos ultimos in Pemar egit, donec anno 1705 animam efflavit.

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Stipula de Finnia Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!