Latinitas nondum censa

Henricus Dundas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Henricus Dundas
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Dundas: imago
Nativitas: 28 Aprilis 1742; Dalkeith
Obitus: 28 Maii 1811; Edimburgum
Patria: Kingdom of Great Britain

Officium

Officium: Member of Parliament in the Parliament of Great Britain, Secretary of State for the Home Department, Member of the House of Lords, Secretary of State for the Home Department, President of the Board of Control, list of the First Lords of the Admiralty, Secretary of State for War, Lord Advocate
Munus: jurist, Politicus

Consociatio

Factio: Tories

Familia

Genitores: Robert Dundas;
Proles: Robert Dundas, 2nd Viscount Melville

Henricus Dundas, primus vicecomes Melville et baro Dunira (Anglice: Henry Dundas, 1st Viscount Melville; Edinburgi natus die 28 Aprilis 1742; ibidem mortuus die 28 Maii 1811) fuit advocatus Scoticus et vir publicus Britannicus, legatus apud parlamentum regni Βritanniarum ab anno 1774 usque ad annum 1802, minister a rebus marinis Britanniarum regni. Dundas politicus conservativus fuit, cuius magnus adversarius fuit Gulielmus Wilberforce.

Vicecomes Melville, maximus politicus Scoticus Angliae, cognominibus "Magnus Tyrannus" et "Rex Henricus Nonus" ac "Magnus magister Scotiae" appellatus est.[1]

Origo[recensere | fontem recensere]

Dundas fuit quartus filius iudicis Roberti Dundas de Arniston, qui in Scotia magnum imperium habuit.[2] Mater Henrici fuit Anna Gordon, filia Gulielmi Gordon et secunda uxor Roberti Dundas.[3]

Iuvenis Dundas

Vita[recensere | fontem recensere]

Henricus Dundas Edinburgi natus est die 28 Aprilis 1742. Discipulus fuit Scholae Regiae Edinensis.[4] Ab anno 1763 ad 1765 in facultate iuridica studia exercuit. Dum Dundus studebat, is erat item membrum Societatis Universitatis Edinensis Bonarum Litterarum (Edinburgh University Belles Lettres Society) et participabat in disputationibus. Ab 1766 ad 1775 erat vicarius Domini Advocati Scotiae (Solicitor General for Scotland), et ab anno 1775 ad 1783 Dominus Advocatus (Lord Advocate). Anno 1774 electus est legatus apud parlamentum Britannicum. In parlamento Dundas honorem magni oratoris adeptus est, praecipue cum Gulielmus Pitt primus minister erat. Ab anno 1794 ad 1801 Dundas ministri militaris officio functus est. Ab 1802 fuit vicecomes Melville et baro Dunira.

Abolitioni mercatus servorum Africanorum strenue obstitit, quam ob rem multos adversarios habebat.[5] Anno 1806 inter impedimentum Dandas in ius vocatus est, sed iam absolutus est. Anno 1807 nominatus est membrum Privati Concilii[6].

Vicecomes Melville mortuus est 28 Maii anni 1811 Edinburgi. Sepultus est in ecclesia Lotianis[7].

Memoria[recensere | fontem recensere]

Edinburgi est columna Dundas dicata.[8] Nominatus est districtus Novae Ausralis Cambriae Dundas.[9] Henricus Dundas est persona libri Patricii O'Brainis de Iacovi Aubrey, qui adest personae pricipali.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Henry Dundas' private papers bought for Scots archive". Glasgow: BBC News Scotland. 3 July 2012 
  2. http://www.historyofparliamentonline.org/volume/1715-1754/member/dundas-robert-1685-1753
  3. Dictionary of National Biography, 1885-1900
  4. Keith Laybourn, British Political Leaders: A Biographical Dictionary
  5. Thomas, Hugh. The Slave Trade. pp. 549 
  6. Keith Laybourn (2001). British Political Leaders: A Biographical Dictionary. ABC-CLIO. ISBN 9781576070437 
  7. "Page:Dictionary of National Biography volume 16.djvu/196 - Wikisource, the free online library". en.wikisource.org 
  8. "Melville Monument". The Gazetteer for Scotland 
  9. Patrick, Trevor. "Castle Hill Coffee". Sydney, Australia: Hillstory 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!