Latinitas bona

Henricus Borchert

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Compositio geometrica, 1928

Henricus, vulgo Erich Borchert - natus die 16 Februarii 1907 Erfordiae, mortuus die 25 Septembris 1944 in ergastulis Karlag apud Karaganda/Kazachstania - pictor et architectus Germanicus et Sovieticus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pueritiam transegit Erfordiae. Annis inter 1926 et 1929 studuit picturae parietali in instituto Bauhaus Dessaviae, ubi erat discipulus Pauli Klee, Basilii Kandinski et Leonelli Feininger. Studia perfecit anno 1930 diplomatibus artificis architectique coronatus. Iam anno 1928 cellam politicam communisticam a Bauhausiensibus conditam intraverat.

Studiis peractis cum circa 30 aliis Unionem Sovieticam petivit ad terram per ingentes constructiones renovandam. Moderante domno Hinnerk Scheper Moscuae habitavit officio fungens in sectione quadam, cui colorum studium eorumque usus in architectura urbana cordi fuit. In conciliis Maliarstroi studebat et frontibus domuum externis et supellectilibus. Inde fit, ut Henricus Borchert directo suam artisticam vim opemque in habitaculis exornandis in tota Unione Sovietica daret. Anno 1933 expositio in eius honorem facta est in ipso Museo Puškin. Cum Ioannes Meyer et Hinnerk Scheper exacerbati paradisum operariorum nonnullos annos post relinquerent, domnus Borchert mansit in matrimonium ducturus artificem Sophiam Matveieva. Quae peperit filiam Ericam anno 1935. Anno 1938 domnus Borchert civis Sovieticus factus est superiorum iussu.

Velut in aliis non redeuntibus operariis peregrinis mox in domno Borchert quoque suspicio generalis subesse coepit. Die 25 Decembris 1941 miles constructorius factus est in legione structoria nr 871, quae ergasteria aluminii magna apud Kamensk-Uralski erigere debuit. Die 18 Novembris 1942 captus est propter - ut aiebant - occultam eversionem vastationemque consulto factam. Insuper ei imputata sunt a Russis desertio et transfugium in exercitum Germanicum. Die 15 Ianuarii 1944 accusatus est in perduellione, crimine laesae maiestatis et in occultis conventibus. Haud ante annum 1962 eius honores publice restituti sunt.

Honores[recensere | fontem recensere]

Anno 2009 in eius habitaculo in via Friedrich-Engels-Straße nr 67 Erfordiae affixa est tabula memorialis.

Expositiones aliae[recensere | fontem recensere]

  • 1929: Expositio internationalis praetitulata "Homo pulcher in arte moderna", Darmstadii
  • 1930: Expositio in Museo Anger, Erfordiae
  • 1964: Expositio de Borchert in Domu centrali architectorum, Moscuae
  • 2007: Congressus internationalis Catharinopolitanus de domibus Bauhaus in Russia
  • 2009: Opera tria monstrantur in expositione "A Dürer usque ad Paulum Klee, quae Moscuae habetur
  • 2012/13: Expositio de Borchert in Museo Puškin in capite Russica

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Tractatio in ephemeridi Thüringer Allgemeine: "Kunst-Laufbahn begann in Erfurt", diei 3 Septembris 2009
  • Erich Borchert. 1907−1944. Catalogus expositionis, Moscua, 2012 (Russice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricus Borchert spectant.