Henricus Berckman

E Vicipaedia
Wikidata Henricus Berckman
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Berckman: imago
Henricus Berckman: imago
Nativitas: 1629; Klundert
Obitus: 27 Martii 1679; Medioburgum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Michaelis de Ruyter effigies (1655)
Hadriani Banckert effigies (1673)

Henricus Berckman (vulgo: Hendrick Berckman seu Hendrick Berckmans; Klundert 1629 natus; Medioburgi 27 Martii 1679 mortuus) fuit saeculi aurei pictor et peritissimus adumbrationis artifex Nederlandicus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Qui Harlemi a Philippo Wouwerman et deinde Antverpiae a Thoma Willeboirts Bosschaert atque Iacobo Jordaens artem pingendi didicit.[1][2] Primum parvas picturas pugnarum pinxit, sed hoc negotium eum haud alebat[1]. Pictor aulicus fuit apud regiam Henrici Nassoviae, qui anno 1652 obiit[1][2]. Postea, Iacobus Jordaens suadens, effectioni personarum effigierum institit[1]. De 1652 usque ad 1654 Lugduni Batavorum laboravit[1]. Ibique die 24 Februarii anno 1654 Henricus Berckman quidam ut sodalis Lugduni Batavorum Sancti Lucae Societatis notatus est, sed probabiliter idem pictor non est, quoniam mortuus iam commemoratur[1]. Anno 1655 in Sancti Lucae Sodalitatem Medioburgi receptus est, ibique laboravit usque ad 1679 ut personarum effigierum pictor clarus[1]. Ex operibus maximis, effigies classis praefecti Michaelis de Ruyter, Ioannis Evertsen et Hadriani Bankert commemoramus[2].

Ex Van der Aa sententia, Flissingae laboravit quoque, ibique picturas pugnarum perfecit[2].

Non solum effigies personarum, sed etiam topia pinxit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Berckman spectant.