Hemingi chartularium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Folium 121 Hemingi chartularii

Hemingi chartularium est chartularium manu scriptum, hoc est thesaurus chartularum et aliorum tabularum agrum possessionum, a monacho Hemingo (seu Hemmingo) tempore Normannae Angliae expugnationis collectus. Chirographum duo chartularia separata comprehendit, variis temporibus facta, postea colligata, nunc in Bibliotheca Britannica conservata. Primum, etiam Liber Wigorniensis appellatum, exeunte saeculo X vel ineunte XI compositum, chartulas tabulasque Anglosaxonicas continet. Secundum, ab Hemingo ipso collatum, chartulas tabulasque cum narratione de privatione bonorum ecclesiae Wigorniensis coniungit.

Opera duo glutinata sunt in uno chirographo, primo chartulario quod ex Anglia mediaevali exstat. Praecipuum libri argumentum sunt damna ad Wigorniam allata manibus dominorum vicinorum magistratuumque regiorum, in quo numero sunt reges Cnuto et Gulielmus I, domini Edricus Streona et Urso de Abetot. Etiam narrationes continet litum a monachis Wigorniensibus illatarum, agros recuperare conantibus. Duae chartularii partes primum anno 1723 impressae sunt. Primum chirographum, postquam ei incendio anni 1733 nocitum est, denuo allectum est. Novam cartularii editionem iam David Dumville parat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]