Heliconiinae

E Vicipaedia

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Rhopalocera 
Superfamilia : Papilionoidea 
Familia : Nymphalidae 
Subfamilia : Heliconiinae 
Swainson, 1822
   
Synonyma
Heliconiidae Swainson, 1822

Heliconiinae sunt subfamilia familae Nymphalidarum. In 45–50 genera digeri possunt, et aliquando familia separata, Heliconiidae, intra Papilionoidea tractantur. Colores plerumque sunt cupreus et niger, et quamquam alae formá variantur, alae anteriores semper ad apices elongantur; ergo nomina vulgaria (Anglice longwings, Nederlandice langvleugelvlinders, etc.).

Plurimae Heliconiinae in tropicis endemici sunt, praecipue in America Australi; solum tribus Argynnini est diversissima in regione Holarctica. Larvae praecipue specierum tropicarum plantis venenosis vescuntur, usitate lianis Passifloracearum, ut se adeo venenosae sint. Adulti eorum venenum fortibus coloribus aposematisticis nuntiant, praedatores admonentes. Sunt intra gregem et cum aliis papilionibus nonnulli casus imitationis Batesianae et Müllerianae. Inter alias plantas pro cibatu adhibitas sunt species Fabacearum (quae etiam nonnullas species venenosas continent) ac praecipue septentrionalium Violacearum.[1]

Systematica[recensere | fontem recensere]

Quattuor vel quinque tribus plerumque inter Heliconiinas agnoscuntur, quarum sunt multi conatus ad digerendam sequentiam phylogeneticam et earum delimitationes. Nonnullae phylogeniae (et respondentes accommodationes taxinomicae) propositae sunt, sed quamquam iustae videntur, omnes infirme sustinentur. Tantum explicationes cladisticae eiusdem generis datorum saepe fructus contrarios efferunt. Solum pars evolutionariae Heliconiinarum diversitatis investigata est.[1]

Argynnis paphia mas, species generis Argynnis et tribús Argynninorum.

Certum apparet quod Argynnini et Vagrantini sunt artiores cognati quam alii tribus Heliconiinarum. Acraeini et Heliconiini probabiliter sunt stirpes basaliores, sed exactus cuiusque locus bene resolutus haberi non potest.[1] Quia nonnullae tribus inter nonnullos continentes distribuuntur, exemplar phylogeographicum est confusum, sed discrepantiae ut videtur systematicae et biogeographiae praematuras? classificationes in taxis selectis haud sufficientibus conditas monstrant.[1]

Praeterea, genus Pardopsis saepe inter Acraeinos ponitur quamquam ibi haud pertinet; melius inter Argynninos ponendum est. Coniunctiones generis Cethosiae (aliquando tribus in se tractati) sunt arcaniores, et alia genera probabiliter in alias tribus movebuntur, eorum singulis bene investigaturis. Nonnulla genera, inter quae Argynnis, Boloria, et Issoria, fortasse sunt overlumped et non monophyletica, unde genera nunc synonyma iuniora eorum usitate habita tandem valida probabuntur, sicut Telchinia.[1]

Genera[recensere | fontem recensere]

Acraea terpsicore.
Cethosia cyane ad Cethosiam, genus perplexum, pertinet.
Erucae Heliconinorum: Dryas iulia (laeva), Heliconius charithonia.
Vindula arsinoe.

Genera in sumpta sequentia phylogenetica perscribuntur. Species notabiles dantur.[2]

Acraeini (Boisduval, 1833)

Heliconiini (Swainson, 1822)

Vagrantini (Pinratana & Eliot, 1996)

Argynnini

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 Silva-Brandão et al. (2008)
  2. Res in Wahlberg [2008], Silva-Brandão et al. (2008) condita; pro aliis fontibus, vide etiam Savela (2008).
  3. Neruda, tolweb.org (Arbor Vitae).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brown, Keith S. Jr. 1981. The biology of Heliconius and related genera. Annual Review of Entomology 26:427-456. doi 10.1146/annurev.en.26.010181.002235. PDF fulltext
  • Miller, L. D., et J. Y. Miller. 2004. The Butterfly Handbook. Hauppauge Novi Eboraci: Barron's Educational Series. ISBN 0-7641-5714-0.
  • Savela, Markku. 2008. Markku Savela's Lepidoptera and some other life forms. Heliconiinae. Versio 9 Februarii 2008. Confirmatus 14 Augusti 2008.
  • Silva-Brandão, Karina Lucas, Niklas Wahlberg, Ronaldo Bastos Francini, Ana Maria L. Azeredo-Espin, Keith S. Brown, Jr., Márlon Paluch, David C. Lees, et André V. L. Freitas. 2008. Phylogenetic relationships of butterflies of the tribe Acraeini (Lepidoptera, Nymphalidae, Heliconiinae) and the evolution of host plant use. Molecular Phylogenetics and Evolution 46(2):515-531. doi 10.1016/j.ympev.2007.11.024.
  • Wahlberg, Niklas. 2008. The higher classification of Nymphalidae, http://www.nymphalidae.net/.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Heliconiinas spectant.

Haec stipula ad Lepidoptera spectat. Amplifica, si potes!