Heimdallus

Heimdallus[1] (Nordice Heimdallr) est deus Nordicus, Asarum unus, quem Edda Snorronis sic descripsit:
- is appellatur Asa candidus: idem magnus et sanctus est. Hunc filium peperere novem virgines, omnes sorores. Vocatur etiam Hallinskidius et Gullintannius; dentes eius ex auro fuerunt. Equus ejus Gulltoppus vocatur. Heimdallus habitat loco, qui Himinbjarga (Montes Caeli) dicitur, iuxta Bivrestam: est enim custos deorum, ibique sedet ad extremitatem coeli, ut pontem custodiat ab gigantibus montanis; somni brevioris est, quam avis: noctu aeque ac interdiu centum milliaria quoquoversus prospicit: idem auribus percipit nascentia humi gramina, aut lanam in ovibus, succrescentem, omniaque altius sonantia. Tubam habet, Gjallarhornum dictam, cuius inflatae sonus per omnes mundos exauditur[2].

Ad pugnam ultimam Heimdallus cornu suum Gjallaeum vehementer inflans deos excitabit,[3]; postea cum Lokio pugnaverit, et alter alterum interficient[4].
Heimdalli novem matres in Carmine de Hyndla enumerantur; hae sunt Gialp, Greip, Eistla, Eyrgiafa, Ulfrun, Angeyia, Imdr, Atla, et Iarnsaxa. In carmine deperdito a Snorrone citato ipse se filium novem matrum vocabat.
Carmen de Rigo (Rígsþula) narrat Heimdallum nomine Rigo accepto per terram vagatum esse et inter coniuges varios ter noctu dormivisse; unde genitores hominum trium statuum nati sunt, servorum, liberorum et iarlorum. Sic et Vaticinium valae homines Heimdalli pueros nominat.
Heimdallus e domo sua Lokium vidit cum monili Freiae Brisingamen rapto fugientem et id reddidit, ut Sörla þáttr dicit.
Heimdallus, secundum carmen de Trymo (Þrymskviða), Thorum vestitu Freiae induto ad Trymum mittere consilium dedit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Finnus Magnusen, Priscae veterum Borealium mythologiae lexicon... (Hauniae 1828), p. 146; Edda rhythmica seu antiquior, vulgo Saemundina dicta ... (Hauniae 1828), p. 418.
- ↑ Edda Snorronis Sturlaei. Tom. 1 (Hafniae 1848), cap, 27, p. 101.
- ↑ Op. cit., cap. 51, p. 191.
- ↑ Op. cit., cap. 51, p. 193.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]