Hedyphagetica (Ennius)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Hedyphagetica

Hedyphagetica (titulus e verbis Graecis constructus, Ἡδυφαγητικά, sc. "quae dulcia sunt ad comedendum") fuit didacticum et fortasse satyricum poëtae Romani Q. Ennii carmen de optimis cibis urbium Italicarum et Graecarum. Pars huius carminis hodie servatur quia Apuleius Madaurensis in opere suo Apologia versus undecim citat; e quibus apparet Hedyphagetica e carmine Graeco Archestrati, Hedypathia, aut Latine versum aut recreatum esse.

Omnibus ut Clipea praestat mustela marina.

Mures sunt Aeni asperaque ostrea plurima Abydi.
Mitylenae est pecten caradrumque apud Ambraciae finis.
Brundisii sargus bonus est; hunc magnus si erit sume.
Apriculum piscem scito primum esse Tarenti.
Surrenti elopem fac emas, glaucumque aput Cumas.
Quid scarum praeterii cerebrum Iovis paene supremi:
Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque:
Melanurum turdum merulamque umbramque marinam.
Polypus Corcyrae, calvaria pinguia acarnae,

Purpura, muriculi, mures, dulces quoque echini.
– apud Apuleium, Apologia 39.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones
  • E. Courtney, The fragmentary Latin poets (Oxoniae, 1993) Ennius Fr. 28
Eruditio
  • C. Fucarino, "Ennio buongustaio. L'arte culinaria come metafora del mutamento civile" in Annali del liceo classico G. Garibaldi di Palermo (1991/1993) pp. 189-203
  • Vincent Hunink, "The fish catalogue in Ausonius' Mosella: literary backgrounds of Mos. 75-149" in A. P. Orbán, M. G. M. van der Poel, edd., Ad litteras. Latin studies in honour of J.H. Brouwers (Nijmegen, 2001) pp. 163-176
  • Peter Kruschwitz, "Überlegungen zum Text der Hedyphagetica des Ennius" in Philologus vol. 142 (1998) pp. 261-274