Hedwiga Fenech

Hedwiga Fenech, vulgo Edwige Fenech (nata in Algerii urbe Hippone Regio die 24 Decembris 1948) est actrix, moderatrix televisualis atque productrix cinematographica Franco-Italiana.
Biographia
[recensere | fontem recensere]Hedwiga Fenech nata est Hippone Regio, in colonia Algerii Francogallici(fr),[1] die 24 Decembris 1948: pater Felix oriundus ex insula Melitense erat, atque mater Iva (Francice Yvonne) oriunda oppidorum Sicilianorum Achatium in provincia Ragusina erat.[2] Dissoluto matrimonio parentium, cum matre migravit Nicaeam, ubi lyceum frequentavit atque artem saltationis medicinamque studiavit.[3]
Anno 1967 vicit certamen pulchritudinis(en) Lady France ("Domicella Franciae"), quod celebratum est mense Maio, in Festo Canuae, igitur certamini Lady Europe ("Domicella Europae") mensis Augusti particeps fuit:[3] non vicit (quia Dolores Agusta atque Rocío Jurado eam superaverunt), sed vir Italus eam proposuit partem principalem in pellicula Samoa, regina della giungla, a Guidone Malatesta moderata; igitur, Fenech cum matre in Italia migravit.[4]

Inter finem annorum 1960 atque annos 1970, Fenech recitavit in nonnullis pelliculis criminalibus(en) Italicis (vulgo gialli all'italiana): exempli causa, anno 1971 primam partem Iuliae Wardh in Lo strano vizio della signora Wardh agit, atque subsequente anno interpretavit personam Ianae Harrison in pellicula Sergii Martino(it) Tutti i colori del buio.[4]
Iam actrix in nonnullis pelliculis eroticis, anno 1972 Fenech agit magnam partem Ubaldae in pellicula generis decamerotico(it) (genus comoediarum eroticarum de Italia medii aevi, cuius nomen e Decamerone Iohannis Boccacii atque adiectivum erotico, quod scilicet 'eroticus', componitur) Quel gran pezzo dell'Ubalda tutta nuda e tutta calda, a Mariano Laurenti creata.[5] Igitur fuit inter actrices praeclarissimas comoediarum eroticarum Italicarum (vulgo commedie erotiche all'italiana).[3]
Anno 2023 denuo recitavit in pellicula La quattordicesima domenica del tempo ordinario a moderatore cinematographico Bononiense Iosepho Avati(it) (qui vulgo dicitur "Pupi") creata.[5]
Vita privata
[recensere | fontem recensere]Anno 1971 Hedwiga filium Edvinum (vulgo Edwin) peperit, sed pater pueri ignotus est.[6]
Pelliculae selectae
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Edwige Fenech: "In Francia ho vissuto il pregiudizio di essere algerina"" in Tgcom 24 (15 Novembris 2025). (Italice)
- ↑ Vide hic apud situm interretiale provinciae Ragusinae. (Italice)
- 1 2 3 "Edwige Fenech, chi è l'attrice: dai film sexy alla storia d'amore con Luca Montezemolo. Dove vive e cosa fa oggi" in Corriere dell'Umbria (12 Octobris 2025). (Italice)
- 1 2 "Auguri a Edwige Fenech, la diva della commedia sexy all’italiana compie 70 anni" in FanPage.it (23 Decembris 2018). (Italice)
- 1 2 "I 5 film con Edwige Fenech che hanno incendiato l’immaginario italiano" in Il Giornale (2 Maii 2023). (Italice)
- ↑ "Chi sono il figlio e il compagno di Edwige Fenech, cosa fa oggi l’attrice: quanti anni ha, dove vive e la malattia" in L'Unità (5 Ianuarii 2025). (Italice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Hedwigam Fenech spectant. |
| Lexica biographica: • Deutsche Biographie • |