Hebrus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Hebrus (discretiva)

Origo Hebri
Hebri tabula

Hebrus (Graece Ἕβρος, Bulgarice Марица Maritsa, Turcice Meriç) est Thraciae flumen in Rila monte nascens, per Pazardžik, Philippopolim, Hadrianopolim fluens, prope Alexandropolim in mare Aegaeum sese exonerans. Fabulantur poëtae Orphei caput in hunc fluvium proiectum fuisse, cum a Ciconum mulieribus fuisset discerptus.[1]

Vergilius haec de fine Orphei canit:

spretae Ciconum quo munere matres
inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi
discerptum latos iuvenem sparsere per agros.
tum quoque marmorea caput a cervice revulsum
gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus
volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua,
a miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat:
Eurydicen toto referebant flumine ripae.'[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. P literature.svg Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis
  2. Publius Vergilius Maro, Georgica 4.520–27.


Terra Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!