Latinitas bona

Hasdrubal (mortuus 221 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Hasdrubal "Pulcher" cognominatus (n. anno incerto, m. 221 a.C.n.) erat gener et successor Hamilcaris Barcae (mortui 228 a.C.n.) in Hispania. Commeatus ex Africa commodius advehenendi causa, portum Carthaginem Novam condidit. Ne statim imparatus bellum gerere cogeretur, foedus cum Romanis anno 226 a.C.n. fecit, quo Hiberum flumen terminum imperii sui esse confitebatur[1]. Res Poenicas in Hispania non tam bello quam amicitiis cum indigenis principibus contrahendis firmavit. Anno 221 a.C.n. a Gallo quodam ob privatas iniurias in praetorio suo dolo occisus est[2]. Tum Hannibal ei successit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Appianus, Iberica IV-VIII.
  • Polybius, libro secundo Historiarum cap. 36 necnon libro tertio cap. 8.
  • Titus Livius, libro XXI Ab Urbe condita, cap. 2.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polybius III,15,5 et III,27,9 et III,29,1-3.
  2. Polybius II,36,1. Titus Livius XXI,2,6. Diodorus Sculus XXV,12. Appianus, Iber. VIII. Valerius Maximus III,3, ext.7. Iustinus XLIV,5,5.