Coordinata: 42°22′21″N 71°06′59″W / 42.3725°N 71.1164°W / 42.3725; -71.1164

Harvard Book Store

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Harvard Book Store anno 2006.

Harvard Book Store est libraria libera quae libros novos, tritos, et viles venumdat in Quadrato Harvardiano prope Universitatem Harvardianam Cantabrigiae in urbe Massachusettae sito. Anno 1932 a Marco Kramer condita est, patre Francisci Kramer, qui tabernam diutissime exercebat, principioque libros definitivos scholasticis venditabat.[1][2] Forbes periodicum, in commentario "World's Top Shops 2005," Harvard Book Store optimam librariam appellavit.[3]

Annos recentioribus, publica acroasium series intra tabernam habita Albertum Gore, Stephanum King, Haruki Murakami, Orhan Pamuk, Salman Rushdie, Ioannem Updike, multosque scriptores et academicos regionis benigne excepit.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Harvard Book Store" .
  2. David Mehegan (2008-05-28). "Next chapter for best seller". The Boston Globe .
  3. "World's Top Shops 2005". Forbes.com .
  4. Beryl C. D. Lipton (Novembri 2007). "Harvard Book Store Celebrates 75 Years of Literature and Community" .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]