Hartmut Loos

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Duranimus Soors (Theodisce: Hartmut Loos, natus ante diem quartum Nonas Iulias 1958 Bosen/Saarland) est paedagogus linguae Latinae Theologiaeque evangelicae, rector scholae (Gymnasium am Kaiserdom) Spirae, orator clarus Latine Theodisceque loquens et egregie peritus saltationis classicae. Primus est praeses associationis Palaeophilologorum Germanorum[de], honorum praeses divisionis Rheno-Palatinae et sodalis circuli Germanici Rotaricorum eiusque praeses nominatus in oppido Neustadt an der Weinstraße[de] annis 2015-16.

Est pater familias compositae ex uxore Ulrike et duabus filiis earumque progenie.

Duranimus Soors inter suos non solum amore linguae Latinae, sed etiam cura iuvenum eam discentium vel magistrorum eam docentium praestat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1977 examine maturitatis perfecto studium philologiae classicae et theologiae incipit universitatibus Saraviponti Mogontiacique. Tum referendarius paedagogicus urbe Caesarea Lutra usque ad annum 1985 didicit et docuit. Deinde munere magistri gymnasio linguarum antiquarum Noviomagi (Spirae) functus est, postea eius secundus praeses factus.

Anno 2007 abiit ad sortem Gymnasii Kurfürst Ruprecht Burgi (Neustadt an der Weinstraße[de]) primus praeses gerendum. Denique fortuna eum reddidit Noviomago: anno 2016 venit gubernatum Gymnasium am Kaiserdom.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Georg Jäger, Rektor des Gymnasiums Speyer von 1817 bis 1862, in: Ratsschule der Stadt Speyer 1540 – 1990 Gymnasium am Kaiserdom. Festschrift zum 450jährigen Jubiläum, Speyer 1990, S. 68ff.
  • Wandertage – Spiegelbilder des Schullebens? In: Betuletenfreund 68/2, Birkenfeld 1990.
  • Kriegsdienstverweigerung im römischen Reich. In: Chronik Schuljahr 1994/95, Gymnasium am Kaiserdom Speyer, S. 26ff und
  • Betuletenfreund 73/3, Birkenfeld 1995.
  • Bewertung mündlicher Mitarbeit im Lateinunterricht. In: Der Altsprachliche Unterricht, 6, 2004, S. 8ff.
  • Latein am Gymnasium Birkenfeld. In: Betuletenfreund 83/1-4, Birkenfeld 2005.
  • Herausgeber: Festschrift „Athlon“ für Hans-Joachim Glücklich (isbn 3-00-016177-5), Speyer 2005.
  • Vergils Eclogen im Lateinunterricht. In: Der Altsprachliche Unterricht, 2, 2006, S. 12ff.
  • Herausgeber: Münchner Humanistische Reden, Klett Stuttgart 2007.
  • Der Lateinboom in Deutschland. In : Chronik Schuljahr 2007/2008, GaK Speyer, S. 52ff
  • Rede bei der Preisverleihung Certamen Rheno-Palatinum am 09.04.2008 in Neustadt. In: Scrinium 1+2/2008, S. 24 - 27.
  • Klassik in Ludwigshafen – 60 Jahre „Lebendige Antike“: Würdigung und Ausblick. In: Schriftenreihe Lebendige Antike Ludwigshafen, Band 20, 2015.
  • Exkursionstipp: Römischer Steinbruch Kriemhildenstuhl / Villa rustica Weilberg bei Dürkheim/Ungstein. In: Scrinium 1/2018, S. 48 bis 54.
  • Herausgeber Forum classicum, Zeitschrift für die Fächer Latein und Griechisch an Schulen und Universitäten, Heft 2/2018.