Haroldus Gualterus Bailey

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Haroldus Gualterus Bailey
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 16 Decembris 1899; Divisae
Obitus: 11 Ianuarii 1996; Britanniarum Regnum
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Munus: orientalist
Patronus: Universitas Cantabrigiensis

Memoria

Laurae: Fellow of the British Academy

Haroldus Gualterus Bailey, praenominibus vulgaribus Harold Walter, saepius H. W. Bailey (Divisis natus die 16 Decembris 1899; mortuus Cantabrigiae die 11 Ianuarii 1996), philologus, praesertim de linguis Iranicis antiquis quaesivit.

In vastitate Australiae, scholis carentibus, ab annum aetatis decimum educatus est. Nihilominus mox universitates frequentavit Australiae Occidentalis et Oxoniensem. Hic linguis Sanscritae Vedicae, Pracritae, Avestanae, Armeniae, Georgianae, Hibernicae antiquae studuit. Anno 1929 lector linguarum Iranicarum factus est, primus ille, apud scholam studiorum orientalium Londiniensi. Anno 1932 Teheranum et Iasd (ubi primum Persica vernaculari uti potuerit), anno insequenti Cairum visitavit (ubi Arabicam didiscit). Anno 1936 socius collegii Reginalis et professor linguae Sanscritae apud Cantabrigienses fit. Inde usque in annum 1989 praecipue linguam Khotanensem antiquam investigabat litterasque usque adhuc obscuras interpretabat, sed secundo bello mundano saeviente apud Institutum Rerum Internationalium operam dedit.

Bibliothecam suam, libros de Asia media, de rebus philologicis, de Zoroastrismo comprehendens, universitati Cantabrigiensi legavit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Libri
  • 1938 : The Content of Indian and Iranian Studies: an inaugural lecture delivered on 2 May 1938. Cantabrigiae: Cambridge University Press
  • 1938 : Codices Khotanenses: Monumenta linguarum Asiae Maioris II. Hauniae
  • 1943 : Zoroastrian Problems in the Ninth-Century Books (Ratanbai Katrak Lectures). Oxonii: Clarendon Press Textus apud Internet Archive
  • 1945-1985 : Khotanese Texts, vol. 1; Indo-Scythian Studies; being Khotanese Texts, voll. 2-7 (vol. 6 titulo Prolexis to the Book of Zambasta). Cantabrigiae: Cambridge University Press. Voll. 1-3, 2a ed., 1969
  • 1951 : Khotanese Buddhist Texts. Cantabrigiae: Cambridge University Press. Nova editio, 1981
  • 1960-1968 : Saka Documents (Corpus Inscriptionum Iranicarum pars 2 vol. 5). Voll. 1-5. Londinii
  • 1979 : Dictionary of Khotan Saka. Cantabrigiae: Cambridge University Press
  • 1981 (M. Nawabi, ed.) : Opera Minora: Articles on Iranian Studies. 2 voll. Shiraz: Forozangah Publishers
  • 1982 : The Culture of the Sakas in Ancient Iranian Khotan (Columbia lectures on Iranian Studies, 1). Delmar Novi Eboraci

Bibliographia[recensere | fontem recensere]