Roman numeral 10000 CC DD.svg

Haroldus Arlen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haroldus Arlen anno 1960. Photographema a Carolo Van Vechten factum.

Haroldus Arlen (natus Chaim vel Hyman Arluck 15 Februarii 1905; mortuus 23 Aprilis 1986) fuit compositor musicae popularis Americanus,[1] qui plus quam quingentos cantús composuit, quorum nonnulli per omnem orbem terrarum amantur. Cantús pro The Wizard of Oz pellicula (1939) insignissime composuit (libello Yip Harburg), in quo "Over the Rainbow" auditur, multasque res Magno Libro Cantuum Americano insigniter contribuit. "Over the Rainbow" optimus saeculi vicensimi cantus popularis a Recording Industry Association of America et Dotatione Nationali Artium electus est.[2][3]

De vita et cursus[recensere | fontem recensere]

Arlen natus est Buffalo in oppido septentrionali et occidentali Novi Eboraci, filius cuiusdam hazzan (cantoris Iudaici).[1] Frater gemellus proximo die mortuus est. Clavili ludere iuvenis didicit, et gregem musicum adolescens creavit. Bene res gestas clavilista cantorque Buffalo habuit antequam ad Urbem Novum Eboracum annis aetatis suae vicensimis ineuntibus migravit, ubi adiunctionem in spectaculis vaudeville praebebat,[4] ac nomen ad Harold Arlen mutavit. Ab anno 1926 ad 1934 fere, Arlen aliquando cantor gregum musicorum apparebat in phonodiscis a The Buffalodians, Red Nichols, Joe Venuti, Leo Reisman, et Eduardus Duchin, suas compositiones saepe cantans.

Arlen "Get Happy," suum primum cantum populo gratum, anno 1929 composuit, verbis a Theodoro Koehler conditis.[1] Annis 1930 ineuntibus et mediis, Arlen et Koehler exhibitiones pro Cotton Club, discotheca Harlemensi inter flores populari, et iterum pro theatro musico in Broadway Novi Eboraci et pelliculis musicis Ruscisilvensibus in Ora Occidentali conscripserunt.[1] Societas Arlen et Koehler multos successús produxit, inter quos "Let's Fall in Love" et "Stormy Weather," normas nobiles.[1] Arlen clavilista et vocalista prospere perfungi pergebat, notissime in phonodiscis cum orchestra saltationis socialis Leonis Reisman.

Iuditha Garland "Over the Rainbow" in The Wizard of Oz canit.

Arlen annis 1930 mediis, uxore ductá, magis magisque in California commorabatur, musicam pro pelliculis componens. Quo tempore cum E. Y. "Yip" Harburg poeta collaborare coepit.[1] Collegium Metro-Goldwyn-Mayer ambos anno 1938 conduxit ut cantús pro The Wizard of Oz componerent,[1] quorum notissimum est "Over the Rainbow," cuius causá Arlen et Harburg Praemium Academiae Optimo Cantu vicerunt. Etiam produxerunt "Down with Love" (magnum cantum in Hooray for What! exhibitione Broadway anno 1937), "Lydia the Tattooed Lady" (pro Groucho Marx in At the Circus anno 1939), et "Happiness Is a Thing Called Joe" (pro Ethel Waters in Cabin in the Sky, pellicula anno 1943).[1]

Ethel Waters in pellicula Cabin in the Sky, 1943.

Arlen diu erat socius et olim etiam socius cubicularis Ray Bolger, histrionis qui partes terriculi in The Wizard of Oz egit.

Arlen se annis 1940 cum Ioanne Mercer poeta consociavit, novosque successús componere pergebat, inter quos "Blues in the Night," "Out of this World," "That Old Black Magic," "Ac-Cent-Tchu-Ate the Positive," "Any Place I Hang My Hat Is Home," "Come Rain or Come Shine," et "One for My Baby (and One More for the Road)."[1]

Arlen duos composuit e definitivis cursús vitae Iudithae Garland cantibus: "Over the Rainbow" et "The Man That Got Away," hic pro pellicula A Star Is Born, editione anni 1954.[1]

Mors[recensere | fontem recensere]

Arlen anno 1986 cancro in suo domicilio Manhatae obiit, anno aetatis suae octogesimo uno.[5][6] Morte appropinquante, Arlen Iulii "Jerry" Arluck fratris filium, adultum annorum viginti duorum, legitime adoptavit, ut suo fundo fuerit heres ad ius auctorum extendendum. Ergo Samuel Arlen societatem cui sunt iura carminum Arlenianorum hodie administrat.

Anya Taranda uxor ex 1951 septem annos in institutione morbi mentis tractante tenebatur; cancro cerebri anno 1970 mortua est.[7] Corpus Haroldi Arlen iuxta corpus uxoris sepultum est in Coemeterio Ferncliff Hartsdale in Novo Eboraci.

Annales[recensere | fontem recensere]

Iohannes Mercer, Novi Eboraci, anno 1946, 1947, aut 1948.
  • 1905 Arlen Buffalo Novi Eboraci natus est.
  • 1920 (anno aetatis suae 15) Hyman Arluck's Snappy Trio, eius primum gregem musicum professionalem, creat.
  • 1921 (16) Domum contra animum parentium relinquit.
  • 1923 (18) Cum The Southbound Shufflers, grege novo, in Canadiana, navi lacustrina ex Crystal Beach, aestate perfungitur.
  • 1924 (19) In Lake Shore Manor aestate perfungitur.
  • 1924 (19) "My Gal, My Pal," primum cantum, cum Hyman Cheiffetz amico collaborans, componit.
  • 1925 (20) Ad Urbem Novem Eboracum cum grege The Buffalodians migrat, se clavili ludente.
  • 1928 (23) Chaim vel Hyman) Arluck se Haroldum Arlen (Anglice Harold Arlen) rite nominat.
  • 1929 (24) Partes Cokey Joe in musico The Great Day agit.
  • 1929 (24) "Get Happy," primum cantum nobilem componit, nomine Harold Arlen.
  • 1933 (28) Inter convivium, cum Theodoro Koehler socio, "Stormy Weather," maiorem successum, componit.
  • 1934 (29) "Ill Wind (You're Blowin' Me No Good)," verbis Theodori Koehler pro ultima exhibitione in Cotton Club Parade anno 1934 componit, quae res ab Adelaida Hall canitur.[8]
  • 1935 (30) Ad California redit, a Samuele Goldwyn ut cantús in pellicula Strike Me Pink (1936) componat conductus.

Carmina pro Broadway destinata[recensere | fontem recensere]

Carmine cum Peggy Lee et Vic Damone anno 1961 perfungitur.

Cantús maiores[recensere | fontem recensere]

Truman Capote anno 1948. Photographema a Carolo Van Vechten factum. Verba nonnullorum cantuum Arlenianorum iuvenis conscripsit.
  • "A Sleepin' Bee" – verba Haroldus Arlen et Truman Capote
  • "Ac-Cent-Tchu-Ate the Positive" – verba Ioannes Mercer
  • "Any Place I Hang My Hat Is Home" – verba Ioannes Mercer
  • "As Long as I Live" – verba Theodorus Koehler
  • "Between the Devil and the Deep Blue Sea" – verba Theodorus Koehler
  • "Blues in the Night" – verba Ioannes Mercer
  • "Come Rain or Come Shine" – verba Ioannes Mercer
  • "Ding-Dong! The Witch Is Dead" – verba E. Y. Harburg
  • "For Every Man There's a Woman" – verba Leo Robin
  • "Get Happy" – verba Theodorus Koehler
  • "Down with Love" – verba E. Y. Harburg
  • "Happiness Is a Thing Called Joe" – verba E. Y. Harburg
  • "Hit the Road to Dreamland" – verba Ioannes Mercer
  • "Hooray for Love" – verba Leo Robin
  • "I Could Go On Singing" – verba E. Y. Harburg
  • "If I Only Had a Brain" – verba E. Y. Harburg
  • "I Had Myself a True Love" – verba Ioannes Mercer
  • "I Gotta Right to Sing the Blues" – verba Theodorus Koehler
  • "I Love a Parade" – verba Theodorus Koehler
  • "Ill Wind" – verba Theodorus Koehler
  • "I Never Has Seen Snow" – verba Haroldus Arlen et Truman Capote
  • "It Was Written in the Stars" – verba Leo Robin
  • "I've Got the World on a String" – verba Theodorus Koehler
  • "It's Only a Paper Moon" – verba E. Y. Harburg et Billy Rose
  • "I Wonder What Became of Me" – verba Ioannes Mercer
  • "Last Night When We Were Young" – verba E. Y. Harburg
  • "Let's Fall in Love" – verba Theodorus Koehler
  • "Let's Take a Walk Around the Block" – verba Ira Gershwin et E. Y. Harburg
  • "Like a Straw in The Wind"
  • "Lydia the Tattooed Lady" – verba E. Y. Harburg
  • "My Shining Hour" – verba Ioannes Mercer
  • "On the Swing Shift" – verba Ioannes Mercer
  • "One for My Baby (and One More for the Road)" – verba Ioannes Mercer
  • "Out of This World" – verba Ioannes Mercer
  • "Over the Rainbow" – verba E. Y. Harburg
  • "Right As the Rain" – verba E. Y. Harburg
  • "Sing My Heart" – verba Theodorus Koehler
  • "What's Good About Goodbye?" – verba Leo Robin
  • "So Long, Big Time!" – verba Dory Langdon
  • "Stormy Weather" – verba Theodorus Koehler
  • "That Old Black Magic" – verba Ioannes Mercer
  • "The Man That Got Away" – verba Ira Gershwin
  • "This Time the Dream's on Me" – verba Ioannes Mercer
  • "When the Sun Comes Out" – verba Theodorus Koehler

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

  • 2003 – Stormy Weather: The Music of Harold Arlen. A Larry Weinstein moderata.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Arlen, Harold. 1985. The Harold Arlen songbook. Ed. David Bickman. Winonae Minnesotae: MPL Communications. Liber solum a Hal Leonard Publishing Corporation distributus. ISBN 0881884251.
  • Jablonski, Edward. 1961. Harold Arlen: Happy With the Blues. Novi EboraciL Doubleday. ASIN B0007DP988.
  • Jablonski, Edward. 1962.l George Gershwin. Praefatio Haroldi Arlen. Novi Eboraci: Putnam.
  • Jablonski, Edward. 1996. Harold Arlen: rhythm, rainbows, and blues. Bostoniae: Northeastern University Press. ISBN 1555532632.
  • Laurie, Joe, Jr. 1953. Vaudeville: From the Honky Tonks to the Palace. Novi Eboraci: Henry Holt and Company. ASIN B000NRYS3A.
  • Rimler, Walter. 2015. The Man That Got Away: The Life and Songs of Harold Arlen. Urbanae: University of Illinois Press. ISBN 978-0252039461.
  • Williams, Iain Cameron. 2002. Underneath a Harlem Moon: The Harlem to Paris Years of Adelaide Hall. Continuum International Publishing Group. ISBN 0826458939.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 1.8 1.9 Colin Larkin, ed. (1997). The Virgin Encyclopedia of Popular Music (Concise ed.). Virgin Books. p. 50. ISBN 1-85227-745-9 .
  2. "Honors & Awards". Haroldarlen.com .
  3. "New song list puts 'Rainbow' way up high – CNN". Archives.cnn.com. 7 Martii 2001 .
  4. Laurie 1953: 328.
  5. Pace, Eric (24 Aprilis 1986). "Harold Arlen, Composer of Song Standards" .
  6. "Come Rain or Come Shine". The New Yorker. 19 Septembris 2005 .
  7. "Come Rain or Come Shine" (en). 12 Septembris 2005 .
  8. Williams 2002.
  9. Jablonski 1996: 360.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Haroldum Arlen spectant.