Latinitas bona

Haraldus Ebner

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Haraldus Ebner
Res apud Vicidata repertae:
Haraldus Ebner: imago
Nativitas: 8 Iulii 1964; Goppinga
Patria: Germania

Officium

Officium: legatus Dietae Foederalis Germaniae, legatus Dietae Foederalis Germaniae, legatus Dietae Foederalis Germaniae
Munus: politicus

Consociatio

Familia

Coniunx: unknown value
Proles: unknown value, unknown value

Haraldus (Theodisce Harald) Ebner (natus die 8 Iulii 1964 in urbe Göppingen) rerum politicarum peritus Germanicus factionis Viridum est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

E familia agricolarum natus Ebner, postquam scholam finivit, annis 1986 - 1992 Stutgardiae agriculturae studebat. Tum ad annum 2000 peritus oecologiae operam dedit et deinde ad annum 2011 minister publicus in administratione circumiectus terrae Badeniae-Virtembergiae operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1999 sodalis factionis regionalis et ab anno 2002 Viridum est. Annis 1999 - 2004 consiliarius oppidi Kirchberg an der Jagst fuit. Praeterea inter regentes factionis in Badenia-Virtembergia annis 2009 - 2011 et ab anno 2013 est. Die 25 Maii 2011 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae suffectus est, cum Winfried Hermann novus minister commeatus Badeniae Virtembergiae factus est[1]. Etiam anno 2017 mandatum Dietae Foederalis electione adeptus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Ebner uxorem duxit atque duos filios et duos nepotes habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Haraldum Ebner spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]