Hantaviridae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.


Hantaviridae infectiones periculosissimas perficere possunt.

Hantaviridae est ARN virorum familia ordinis bunyaviralium. Nomen de uno fluminum rei publicae Coreanae derivatum est (hantaan).

Hantaviridarum vectores modusque traiectionis[recensere | fontem recensere]

Rodentia hantaviridas traiciunt: Sigmodon hispidus (sinistra), Clethrionomys glareolus (dextra).

Rodentia ut Sigmodon hispidus in America et Clethrionomys glareolus in Eurasia hantaviridas traiciunt. Adhuc solum rodentium excrementa (urina, saliva, faeces) via transmissionis nota est.

Signa infectionis[recensere | fontem recensere]

Tempus incubationis inter duo et quattuor hebdomadas durat, post quod symptomata sunt febris, tussis, myalgia, cephalalgia. Morbi immunopathologici gravissimi sunt:

  • Hantavirorum febris haemorrhagica cum syndromate renali[1]
  • Hantavirorum syndroma pulmonale (seu cardiopulmonale)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Yi J, Xu Z, Zhuang R, Wang J, Zhang Y, Ma Y, Liu B, Zhang Y, Zhang C, Yan G, Zhang F, Xu Z, Yang A, Jin B (2013). "Hantaan virus RNA load in patients having hemorrhagic fever with renal syndrome: correlation with disease severity". J. Infect. Dis. 207 (9): 1457–61 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]