Hanstadium (Circulus Harburgensis)

Locus: 53°16′0″N 10°1′0″E
Numerus incolarum: 6 197
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Hanstadium[1] (Theodisce Hanstedt; Saxonice Hanstää) commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Harburgensis est. Ad Hanstadium commune etiam vici Hanstadium[1] (Theodisce Hanstedt), Nindorfium ad Silvam[2][3] (Theodisce Nindorf am Walde), Ollsa[4] (Theodisce Ollsen), Quarrendorfium[2] (Theodisce Quarrendorf), Schierhornium[5] (Theodisce Schierhorn) atque Weihe (Theodisce Weihe) et viculi Hansenberga[6] (Theodisce Hansenbarg), Hopa[4] (Theodisce Höpen) atque Royberga[6] (Theodisce Royberg) pertinent. Hanstadium sedes administrationis communis generalis Hanstadii est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Hanstadium pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Hanstadium ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 1972 caput Hanstadii communis generalis est. Eodem anno vici supra dicti ad Hanstadium adiuncti sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 Germanica toponyma cum suffixis -stadt et -stedt plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-stadium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Arnstadium, Bernstadium, Berolstadium, Carolostadium, Hermannostadium, Darmstadium, Freistadium, Eisenstadium, Fraustadium, Harpstadium, Helmstadium, Altstadium, Auerstadium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- 1 2 Germanica toponyma cum suffixo -dorf plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-dorfium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ensdorfium, Burgdorfium, Altdorfium, Oberndorfium, Rebdorfium, Schenckendorfium, Wilhelmersdorfium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- ↑ Theodiscum syntagma am Walde Latino "ad Silvam" vertitur.
- 1 2 Germanica toponyma cum terminatione -en plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-a-ae", quamquam huius terminationis variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Stolpa, Dresda apud articulum Vicipaedia de indice urbium et communium Saxoniae; et Ala, Amma, Brema, Salancema, Wisa, Groninga, Toringa apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- ↑ Germanica toponyma cum suffixis -horn(e)(n) aut -hoorn plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-hornium-i", quamquam huius terminationis variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ahornium Badense Birtembergense ac Ahornium Coburgense apud Kennel von Silvalacus; Nonnenhornium apud Hermanni Conringii Censura diplomatis quod Ludovico imperatori fert acceptum coenobium Lindauiense; Weissenhornium apud DANIELIS PAREI HISTORIA BAVARICO- PALATINA; et Braunshornium apud Erläuterungen zum geschichtlichen Atlas der Rheinprovinz: Die Karte von 1789.
- 1 2 Germanica toponyma cum suffixis -berg(e)(n) aut -berghe aut -barg(e)(n) plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-berga-ae", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Amberga, Annaberga, Arensberga, Asschaberga, Bamberga, Berga, Blancoberga, Bobbinberga, Brunsberga, Cassonberga, Coloberga, Eversberga, Freiberga apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Hanstadium spectant. |

