Altona

E Vicipaedia
(Redirectum de Hamburg-Osdorf)
Salire ad: navigationem, quaerere
Ubi regio Altona in Hamburgo sita est
Altonae municipium

Altona est praesens urbis Hamburgi regio, unus ex septem circulis urbanis. Huic regioni circiter 260 171 incolarum (anno 2009) sunt.

Altona e quattuordecim vicis constituitur, videlicet urbe Altona veteri, Altona septentrionali, Bahrenfeld, Blankenese, Groß Flottbek, Iserbrook, Lurup, Nienstedten, Osdorf, Othmarschen, Ottensen, Rissen, Sternschanze, Sülldorf.

Historia[recensere | fontem recensere]

Circa 1535 Altona vicus piscatorum condita est. Ab anno 1647 ad Daniam pertinuit. Die 23 Augusti 1664 Fridericus III rex Daniae Altonae ius urbis dedit. Anno 1867 Borussia Slesvicum-Holsatiam suscepit. Ab anno 1937 pars civitatis, ab anno 1938 urbis Hamburgi est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Altonam spectant (1, 2).