Halogenia
Halogenia sunt elementa chemica quae ad gregem 17 in systemate periodico pertinent quibus elementis unus electro tantummodo deest quominus configurationem electronicam proximi gasis nobilis accipiant: itaque anionta formare solent et cum metallis coniuncta sales gignunt (unde nomen e verbis Graecis ἂλς, ἁλός 'sal' et γεννᾶν 'gignere', tamquam substantiae quae salem generant). Illa autem corpora pura, cum maneant, moleculas biatomicas formant; F2, Cl2...[1] Haec sunt:
- Fluorum: format cum metallo fluorida, exempli gratia lithii fluoridum (LiF) , natrii fluoridum (NaF), kalii fluoridum (KF).
- Chlorum: format cum metallo chlorida, exempli gratia natrii chloridum (NaCl), quod salis maris maxima pars est.
- Bromium: format cum metallo bromida, exempli gratia natrii bromidum (NaBr)
- Iodum: format cum metallo iodida, exempli gratia kalii iodidum (KI).
- Astatium, radioactivum: format cum metallo astatida, exempli gratia kalii astatidum (KAt)
Halogenia cum hydrogenio acida faciunt (HF, HCl, HBr, HI, HAt), cum in aqua solvuntur.
Ex chloro etiam acidum chloricum (HClO3) et acidum perchloricum (HClO4) nascuntur. Sales chlorates vel perchlorates nominantur, exempli gratia kalii chloras (KClO3) vel kalii perchloras (KClO4).
Compositum chemicum halogeniorum saepe exitium strato ozontis parit.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- J. Rabiant, "Les halogènes : des découvertes de pharmaciens", Annales Pharmaceutiques Françaises, 2008: 45-49
