Hailong (civitas)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hailông (nomen Shan; Birmanice Hèlôn) fuit civitas parva inter Civitates Shan olim regno Birmaniae tributa. Huic civitati antea autonomae rex Birmanorum circa annum 1880 filium principis Hsuriya civitatis Hopong, nomine Hkun Kut, praeposuit. Anno 1886 civitas omnino combusta est et a principe Yawnghwe debellata, sed postea iussu Britannorum in Hopong inclusa est.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J. G. Scott, Gazetteer of Upper Burma and the Shan States (Rangoon: Superintendent, Government Printing, 1900) pars 2 vol. 1 p. 113
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.