Haicu

E Vicipaedia
(Redirectum de Haiku)
Exemplum pictum.

Haicu (haicu, haicus, pl. haicua, n.[1][2]; Iaponice: 俳句|俳句) est genus poesis Iaponicum tribus vinctum versibus, cum forma V, VII, V on. Haec Iaponice valent fere id quod 'tempora' Latine, ubi brevis syllaba singulis temporibus constat, ceterae binis. In iis linguis, Europaeis quae temporum rationem non habent, ratio plerumque fit syllabarum.

Exempla[recensere | fontem recensere]

  • 古池や蛙飛込む水の音
furu ike ya
kawazu tobikomu
mizu no oto (XLVI - Basho - R.C.)

Quod nostra lingua legitur:

lacus antiquus
cum ranae insiliunt
sonitus aquae.[3]

Et

O vetus stagnum!
Rana de ripa salit
ac sonant aquae.[4]

Opaca fronde[recensere | fontem recensere]

Sodalicium Haicubus Latine Pangendis Romanum "Opaca Fronde"[1] novum est inceptum sermonis Latini vivi creative usurpandi hac in Europa, quae culturae Latinae gazam thesaurumque magis in dies a necessitudine historiaque gentium Europaearum animedvertit abalienatum, ut periculum re sit ne ipsa Latinitas suum tandem in plagis occiduis penitus amittat locum. Finis et scopus sodalium Opaca Fronde est carmina componere Latina per formam animumque haicuum (quae quidem sunt poemata litterarum Iaponicarum classica), quin autem spiritum praeceptaque abdicemus litteraturae Latinae et classicae et insequentium aetatum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haicu. Scripsit Accius Watanabeus www.uky.edu (Universitas Kentuckiana).
  2. Confer existimationem libri Genevefae Imme ab Anna Elissa Radke conscriptam, in Voce Latina 34 (133): 457-58.
  3. Conversum ab Ioscio.
  4. Genovefa Imme, Haicu dum Ludo: Een bloemlezing van Latijnse haiku's (Leuven: Aulos, 1998).

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Octo haicua Latine a Stephano Coombe et quinque a Maximo Scorsone apud Poesin Latinam (Anglice)
  • Harundine[nexus deficit], Societas Flandrica Haicubus Latinis Pangendis, quae duo libros iam edidit (Batave)
  • Opaca Fronde, Sodalicium Haicubus Latine Pangendis Romanum (Italice)