Haga (Saxonia Inferior)



Haga[1] (Theodisce et Sagterlandice Hage; Saxonice et Orientofrisosaxonice Haag ) est oppidum Circuli Auriaci in Frisia Orientali atque Saxonia Inferiore situm. Cum aliis parvis communibus ad Hagam commune generale se coniunxit, cuius sedes administrationis est. Ad Hagam etiam vici Berum (Theodisce Berum), Haga[1] (Theodisce Hage) ac Blandorfium-Wichte[2] (Theodisce Blandorf-Wichte) pertinent.
Historia
[recensere | fontem recensere]Haga saeculo 12 exeunte condita est. Anno 1250 ecclesia Sancti Ansgarii aedificata est. Anno 1410 Haga nominibus Haghene, Hagha vel Haghe primo in actis descripta est. Diu Haga ad Ducatum Frisiae Orientalis pertinuit, annis 1744 ad usque 1806 ad Borussiam, tum ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Haga Regno Hannoverano tradita est, quae post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Haga pars novi Circuli Nordensis facta est. Anno 1915, inter Primum Bellum Mundanum exercitus Germaniae hic basem Navium aeriarum aedificavit. Ab anno Haga 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Anno 1969 Haga cum aliis communibus parvis commune generale Hagam condidit, ut administratio melior fieret. Anno 1977 Haga circulo Nordensi dissoluto ad Circulum Auriacum transiit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 3 Vide Historische Ortsdatenbank für Ostfriesland, ubi dicitur "(...) Erscheinung trat der Ort als „curatus Hagensis“ im Jahr 1400. Spätere Bezeichnungen waren „ Haga“ (um 1409) (...)".
- ↑ Germanica toponyma cum suffixo -dorf plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-dorfium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ensdorfium, Burgdorfium, Altdorfium, Oberndorfium, Rebdorfium, Schenckendorfium, Wilhelmersdorfium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Hagam spectant. |
