Gymnasium vetus electorale Benshemiense

E Vicipaedia
Gymnasium vetus electorale Benshemiense

Gymnasium vetus electorale Benshemiense (vulgo Altes Kurfürstliches Gymnasium Bensheim vel breviter AKG) est schola antiquissima Benshemii oppidi in Hassia siti. Schola anno 1686. die 30 Augusti ab electore Sacri imperii Romani (Theodisce: Kurfürst) Anselmo Francisco de Ingelheim condita esse dicitur, quamquam sunt, qui scholam ab episcopo Rabano Mauro saeculo nono conditam esse opinentur.

Anno autem 1804. Lateinschule in gymnasium conversa est. Fere ab anno 1900. primum etiam discipulae in Gymnasium Electorale receptae sunt neque tamen multae. Anno enim 1910. solum septem puellae studiis intererant.

Inde ab anno 1966., die 1 Iulii, AKG in Viae Gulielmi (Theodisce: Wilhelmsstraße) domo 64. situm est, postquam saepe domicilia mutavit.

Anno 2006. et 2007. mille circiter discipulorum et sescenti in ea schola erudiuntur. Rector autem scholae est Carolus Hinricus Wecht.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]